Salimbene de Adam: Cronica

Pag 10


abiecti, Armeniam intraverunt et usque ad Yconium dispersi fame,
frigore et nuditate iusto Dei iudicio ad nichilum redacti sunt,
luentes penas propter eam, quam polluerunt, Dei hereditatem.
Quod sub Heraclio crux fuit recuperata, et sub alio Eraclio fuit postea
Ierusalem a Machometinis invasa.

Et vide quod per Eraclium imperatorem crux fuit recuperata,
sed sub Eraclio eodem fuit postea Ierusalem a Machometinis
invasa, et tunc sub patriarcha Eraclio rursus amissa; preterea
sub Urbano papa recuperata, nunc sub Urbano per eosdem barbaros
est subiugata.
Quod Christiani ultramarini vindicaverunt se de inimicis suis.
De probitatibus Conradi marchionis Montis Ferrati, propter quas Saladinus
ab obsidione Tyri recessit confusus, et caudam equo proprio
quem equitabat fecit abscidi, volens suos ad vindicandam iniuriam
animare.

Interea magnanimus de Monte Ferrato Conradus, Tyrensis
dominus, navali bello bis victoriam obtinuerat, et galeas et naves
nonnullas, etiam de Achonensi portu Pisanorum auxilio viriliter
eductas et virilius obtentas, et victualia sufficienter civibus conquisierat.
Sed et barbacánum fortius construxerat, expectans
victoriosi impetus inimici. Igitur in mense Novembrio Saladinus
ad Tyri obsidionem secundam accessit. Sed nocte prevenienti
murorum barbacáne XL cubiti corruere; memores itaque
Tyrii Iericho plurimum timuerunt. Sed marchio non dormitans,
viris ac mulieribus arenam ac lapides in gremiis etiam asportantibus,
die proxima per cementarios restauravit. Saladinus arca
tores premisit. Marchio Pisanos Achonem direxit, faciens mulieres
in specie virorum muros ascendere, ut civitas plena populo videretur.
Redierunt Pisani cum victoria, duas naves deducentes
onustas. Impugnavit itaque Saladinus urbem terra marique,
presertim, cum crederet marchionem velle pariter et Pisanos aufugere,

Torna all'inizio