ceterorum gladiis viriliter compescerent, aut cum filiis et uxoribus sine mora citissime 
cum ipso urbem exirent. Iam enim perparum Herlembaldo resistere maiores poterant. 
Nam aliquantis sacerdotibus, si fas est dicere, sub quadam ficta castitate degentibus ut 
quibusdam videbatur, populum cotidie incitantibus, et Herlembaldo et Landulfo nec non 
Leoprando quasi ad hostes parati universi cotidie unanimiter permanebant. Interea 
namque vulgus accenderant actibus vanum, voluntate lubricum, actibus vesanum, obstinatione 
gravissimum, ut non plus in occasione contrariorum civium curarent, quam si 
Saraceni aut gentiles comprobati fuissent. At ut ego multas et varias orationes diversas 
multaque bella civilia, quae Syllae aut Marii vel Catilinae temporibus sufficerent, 
caedesque quamplurimas omittam, quae omnia scribere per longum duxi, modo perscribens 
in paucis multa comprehendam. Igitur Guido ad ultimum omnes cives partim ob 
tutelam sui, aut hostilem paupertatem in maiorum expulsione et sacerdotum substantiis 
expellerent, cotidie concurrere videns, et coniurationes non tam private sed publice 
die noctuque fieri: ne civitas sui occasione multis cum homicidiis criminose opprimeretur, 
tacite cum paucis dixit:  Enim animae meae saluti expedit, ut parvo loco contentus 
in pace Deo annuente moriar, quam plenus divitiis et honoribus fultus, tantis civibus insidiantibus, 
quandoque moriens in infernum cum impiis demergar. Itaque solo contentus 
Vergulio, ut alius archiepiscopus honoribus et divitiis fruatur, incessanter operam dabo.  
Quo in tempore quidam erat Gottofredus de maiorum ordine, sapiens ac probus sacerdos, 
ex nobili et magna prosapia oriundus, qui et ipse populum temporibus constitutis 
divinarum Scripturarum alimoniis paulo ante imbuebat. Hunc Guido ad se multis astantibus 
nobilibus vocari praecepit, et ignorantibus universis, archiepiscopatum ei anulo et 
virga commendavit, affirmans sese ullo modo de eo amplius non intromissurum. Quod 
factum Herlembaldum et Arialdum minime latuit. Itaque Herlembaldus nimia indignatione 
commotus, quoniam super hoc negotium, ut sibi soli episcopatum refutaret, permultum 
ipse laboraverat, sub quadam occasione custodiae intromittens se de omnibus 
villis, castellis, munitionibus et redditibus archiepiscopatus, quasi dux fugatis hostibus 
omnia haec adversus Gottofredum terribilibus iuramentis,ut nec unum haberet, vellent 
nollent, firmaverat. Quin etiam ei in montibus et vallibus resistere et obviare gente 
admirabile sataguit. Dum haec agebantur, Gotofredus summo cum honore magnaque 
gloria Novariae multis cum suffraganeis consecratus est. 
19. (18.) Ea tempestate Alexander dum Ambrosianos sacerdotes quodam zelo iniquo 
diffamare et opprimere iniuste disposuit, illi quos ipse sub quandam obedientiam super 
eosdem sacerdotes multis cum capitulis animando velud porcos immiserat, illi insidias 
fama turpissima pervolante in proximo paraverunt. Unde sapiens Salomon sapientia sibi 
a Deo collata dicit:  Qui aliis foveam parat, ipse incidit in eam.  Venientes namque quidam 
suburbani, diversis ac variis dogmatibus irretiti, et Arialdus ipse, et ipse quem 
animo prae omnibus diligebat, et aliquantis cum laicis qui Girardi de Monteforti sententiis 
fere consentiebant, quos ipse paulo ut filios complexus deosculabatur, ad numerum 
fere viginti, cum viderent sese suis machinationibus suisque latratibus aliquid Mediolani 
egisse, tanquam pro nichilo habentes, Romam ut apostolicum temptarent omninoque 
deprimerent, adierunt. Qui cum in palatio Lateranense convenissent, verbis apertissimis 
male diffamare Alexandrum coeperunt, dicentes, ipsum sedem apostolicam invasisse, et 
quasi fur et latro non per hostium sed per culmen intrasset,  et quod dono Dei habere 
debuit, hoc per detestabilem Simoniam adquisivit; unde nullum divinum mysterium celebrare 
potest. Itaque nos si populus Romanus voluerit, iudicium quodcumque voluerit vel exegerit, 
ut apertum et manifestum, quod de eo asserimus, sine mora appareat, facere paratissimi 
sumus.  Igitur multi Romani probi sapientes atque discreti haec audientes, qui cum essent 
in Italia, et Mediolanum ob regni negotia convenissent, et clandestinam pestem, quam
  |  
  |