Fides autem non inquirit sed supponit ea quae sunt fidei ex testimonio Dei ea
dicentis: unde illud quod habet specialem difficultatem in fide, et cuius suppositio
non dependet ab alio supposito, proprie dicitur articulus fidei. Et ideo in
definitione praedicta Richardus secutus est et proprietatem nominis, dicens,
quod est «indivisibilis veritas», et etymologiam, secundum quod sonat in lingua
latina, dicens quod «arctat nos ad credendum».
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod in incomplexis, per se loquendo, non est veritas
nisi aequivoce: unde indivisibile intelligendum est non simpliciter, sed in
genere complexorum.
Ad secundum dicendum, quod articuli fidei dicuntur esse de Deo, aut quia pertinent
ad divinam naturam, aut quia ad personam (sive ratione sui, sive ratione
naturae assumptae), aut effectus proprius eius, qui non potest fieri aliqua virtute
creata, nec percipitur ratione humana: et ideo obiectio cessat.
Ad tertium dicendum, quod articulus dicitur arctare ad credendum non de
necessitate coactionis, sed de necessitate finis: quia sine fide articulorum non
potest esse salus.
Ad quartum dicendum, quod perceptio divinae veritatis quae fit per rationem
naturalem, tendit, sicut in id cui innititur, in intellectum principiorum; sed perceptio
divinae veritatis quae est articulus, tendit in primam veritatem non
solum sicut in finem, vel obiectum, sed sicut in id in quod resolvitur sicut in
causam suae credulitatis.
Ad quintum dicendum, quod Hugo non intendit definire articulum, sed ostendere
quae sunt ea de quibus est fides: quia est de operibus conditionis, quibus
instituta est natura, et de operibus reparationis, quibus collata est gratia Dei.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod articulus nominat id quod credendum
est quasi obiectum fidei. Diversa autem dispositio operantis nihil variat in
obiecto operationis; nec obiectum denominatur ex dispositione operantis, sed
magis e converso; sicut color non denominatur ex diversa dispositione videntis,
secundum quod quidam habent lippos oculos, et quidam claros: unde cum formatio
fidei et informitas ad dispositionem credentis pertineant, nec etiam
secundum id quod est proprium intellectus in quo est fides, sed secundum relationem
eius ad voluntatem, in qua est caritas, non potest proprie dici, quod
articulus sit formatus vel informis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod obiectum proportionatur habitui in his quae
ad naturam habitus pertinent, non in his quae accidunt ex dispositione habentis
habitum.
|
|