| addebant "ce", "huiusce", "hisce", "hosce", quamuis et reliquis adderent,
 ut "hicce", "huncce", "hocce"); et sciendum quod  m  in  n
 conuertunt  c  sequente, "hunc", "hanc", "horunce".   64  Genitiuus et
 datiuus declinationis huius communis est trium generum, ut "ille,
 illa, illud, illius, illi"; et producitur penultima genitiui, quam tamen
 poete etiam corripiunt, absque "alterius", quod, quia duabus
 uincit sillabis, semper corripit penultimam, et "alius", quod semper
 producitur, ne similis sit nominatiuo.   65  Reliqui uero casus
 secundum regulam mobilium nominum declinantur: "illum, illam,
 illud, ab illo, illa, illo", similiter plurales, "illi, ille, illa, illorum,
 illarum, illorum, illis, illos, illas, illa, ab illis"; sic cetera
 huius forme nomina uel pronomina.   66  Et sciendum quod
 masculina in  e , in feminino mutant  e  in  a : "ille, illa", "ipse, ipsa",
 "iste, ista"; "is" uero "ea" facit, "hic" et "hec" et "hoc" mediam uocalem
 mutauit.   67  Illud etiam attendendum, quod "ille, illud", "iste,
 istud", "is, id", in  d  faciant neutra; "ipse" uero solum, quod et
 "ipsus" dicebatur, neutrum in  um  facit.   68  Neutra pluralia similia
 sunt singularibus femininis, "illa", "ista", "ipsa", "hec".   69  Hanc
 pronominum declinationem sequuntur VIII: "unus", "solus", "totus",
 "alius", "ullus" et ab eo compositum "nullus", <"quis"> uel
 | 
 |