CAPITULUM II
Quodam hyemali tempore, dum vir Dei in heremi solitudine cum duobus
fratribus angelicam vitam ageret, tanta desuper nivium moles erupit,
quae omnem cellulae in qua manebant ita aditum circumclusit, quod
nemo illorum per septem dies, aliqua cogente necessitate, foras egredi
potuit. Videntes autem Dei servi sese nivium muro exterius circumdari,
interius fame cruciari, cum humano nequeunt se iuvare solatio, divinum
festinanter coeperunt implorare praesidium. Hac ergo tanta ac tam
mira nivis magnitudine undique circumsaepti, caelestia arma confidenter arripiunt:
elevatis in caelum oculis, extensas sursum manus, cum clamoribus
ad sidera tollunt; flexis genibus, pugnis pectora percutiunt; fusis
lacrymis, omnipotentis Dei misericordiam voce flebili expetunt. Quo
fletu Christi servus Symeon vehementer commotus, huiuscemodi
orationem ad Dominum lacrymabiliter fudisse perhibetur: « Omnipotens,
aeterne et altissime Deus Sabaoth, qui cuncta ex nihilo creasti;
qui hominem, cum non esset, ad imaginis tuae similitudinem mirabiliter
condidisti atque ad optinenda aeternae beatitudinis gaudia conditum
mirabilius reformasti; qui Isräeliticum populum de Aegiptiaca servitute
liberatum Rubrum mare sicco vestigio transvexisti; et eumdem in deserti
regione fame laborantem caelesti pane ex supernis imbribus porrecto
affluenter satiasti; quique etiam ipsum, sitis ariditate fatigatum, aqua
ex petra producta clementer potasti; succurre nobis miseris, in hac solitudinis
angustia constitutis, nivis et glaciei rigore constrictis, nimia famis
tribolatione afflictis. Releva nos, clementissime, tuae solitae pietatis
auxilio, et ne sinas nos hic extingui sub acerbae famis periculo ».
|
|