Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut ex praedictis patet,
virtus est habitus perficiens potentiam humanam ad bonum actum. Contingit
autem aliquem actum dici bonum dupliciter: uno modo formaliter et per se;
alio modo materialiter et per accidens. Quia enim actus a proprio obiecto formam
recipit, ille actus formaliter dicitur bonus cuius obiectum est bonum
secundum rationem boni: et quia bonum est obiectum voluntatis, ideo per
modum istum actus bonus dici non potest nisi actus voluntatis, aut appetitivae
partis. Materialiter autem actus dicitur bonus qui congruit potentiae operanti,
quamvis eius obiectum non sit bonum sub ratione boni, sicut cum quis recte
intelligit, et oculus clare videt.
Et inde est quod voluntas imperat actus aliarum potentiarum, inquantum actus
earum materialiter se habent ad rationem boni, quod est voluntatis obiectum:
et secundum hoc aliquid de formali bonitate voluntatis pervenit ad alios actus
qui a voluntate imperantur, secundum quam laudabiles et meritorii sunt; ut cum
quis ex recta intentione considerat vel ambulat. Tamen ista bonitas est praeter
propriam rationem actus secundum suam speciem. Contingit enim actum alicuius
potentiae non appetitivae esse bonum bonitate voluntatis, non autem
bonitate sui generis: sicut cum quis propter Deum ambulat claudicando, vel ex
bona intentione considerat ea in quibus hebes est.
Sic ergo virtus potest dici dupliciter. Uno modo habitus perficiens ad actum
bonum potentiae humanae, sive sit bonus materialiter, sive formaliter; et sic
habitus intellectuales et speculativi virtutes dici possunt, quibus intellectus et
ratio ad verum determinantur, cuius consideratio bonus actus ipsorum est; et
sic loquitur Philosophus in Ethic. De virtute. Alio modo potest dici virtus magis
stricte, et secundum quod est in usu loquendi, habitus perficiens ad actum qui
est bonus non solum materialiter, sed etiam formaliter: et sic solum habitus
respicientes appetitivam partem virtutes dici possunt, non autem intellectuales,
et specialiter speculativi.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod illa verba intelliguntur de virtute morali, de
qua Philosophus ibi agit, quae secundo modo dicitur virtus; et sic etiam accipit
virtutem in 4 Topic.
Ex quo patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod ipsa virtus est materialiter bonum intellectus, cum
sit finis eius: finis enim habet rationem boni, ut dicitur 3 Metaph.
Ad quartum dicendum, quod consideratio veri est quaedam operatio intellectus,
ad quam virtus intellectualis ordinatur: sed habitus qui operativi dicuntur, ordinantur
ulterius ad exteriorem operationem quae dicitur factio, secundum quod
|
|