ad bonum tendit», et intelligit desiderando. Desiderare vero bonum,
hoc est accedere ad bonum. Qualiter autem desiderent omnia Deum,
id est optimam causam, supponit Dionisius: intellectualia quidem et rationabilia
scienter. Soli angeli, id est intellectualia, et sola rationalia, id
est homines, potiuntur scientia. Anime quoque, cum a corporibus separantur,
intellectualia sunt. Ergo ista omnia desiderant Deum scienter,
quia sciunt quid desiderant et accessionem habent ad Deum per scientiam.
Sequitur: subiecta vero his sensibiliter. Bruta siquidem subiecta sunt
et angelis et hominibus, et eorum voluntati ex Dei providentia parent.
Ista desiderant Deum et accedunt ad eum sensibiliter. Cum enim intellectum
non habeant, sentiendo divinitatem et suam optimam causam
desiderant, ut quod loquela non possunt, sentiendo voluntatem Dei,
parere ipsi desiderent. Eorum itaque sentire desiderare est. Quo circa
cum sentiunt Deum, desiderant eum, et sic accessionem habent ad optimam
causam.
Sequitur: et alia secundum vitalem motum, ut arbores et herbe,
alia secundum essentialem, ut lapides et cetera inanimata, et omnia vero
simul secundum conditionalem necessitudinem, subaudi “desiderant Deum”.
Omnia enim ista Deum desiderant, et suo desiderandi modo ut sint et
bene sint, et ne amittant conditionalem necessitudinem suam, id est
statum sue conditionis quo condita sunt et in quo permanere, ad hoc ut
sint, necessarium habent, sicut possunt desiderant. Et ita desiderando
ad optimam causam accedunt.
Sequitur: Hec igitur scientes theologi. Quid hec? Scilicet quod causa
ista optima, de qua sermo est, neque intelligi neque dici possit, eo quod
sit ab omni scientia remota, et melior sit omni ratione et super intellectum
universaliter, et quod sit esse omnium que sunt, et causa optima,
et tamquam innominabilem eam laudant, et ex omni nomine, innominabilem
quidem. Dicit quod laudant eam tamquam innominabilem, non omnino
innominabilem, sed tamquam innominabilem, tamquam eam que, quamvis
aliquo modo nominetur, tamen innominabilis est. Et laudant eam
innominabilem ex omni nomine. Non est aliquod nomen vel commune
vel proprium, quod eam nominare sufficiat. Quod enim ex illa
singulari essentia Dei, que grece dicitur oycian, nomen est inditum, ut
sit tam sublimis et innominabilis rei capax? Si dicatur hoc nomen Deus,
non sufficit eam nominare, eo quod vel citra vel ultra illius maiestatem
se sua significatione dilatet, quia et domini multi et dii multi sunt tam
|
|