Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 584


dixit alter: sapientes non sunt contenti tantum sibi prodesse,
set aliis proficere cupiunt sicut sibi; insipientes vero non solum
impediunt se ipsos, sed et alios impedire conantur. Et dixit alter:
sapiens alium timens quam Deum, excusam non habet. Et
dixit alter: nil gravius sapienti quam amicum perdere sapientem
in fide; quia si de fide consulere velit ipsum, is fideliter respondit;
et si de mundanis querat, ipsum reperit pium. Et dixit
alter insipiens pro modico lucri, fortune se multum exponet.
Et dixit alter: meliora que habes arma sunt veritas.
Et dixit alter: paciens est qui iram compescit, despectionem refrenat,
dedecus tolerat, et animam suam domat. Et sensatus est ille
qui recto adheret, verborum excessus omittit, nec inutilibus
se exercet, et est moderatus in quolibet suo facto. Et mundum
abhorrens est ille qui in superfluitatibus mundanis non inflectit
cor suum, nec de sui venustatione contendit; et humilis est
ille qui quare honoret homines scire nititur, et qui rectam amiciciam
habet. Et dixit alter: ab ire et a concupiscenciis abstinere:
ista duo tam istius mundi quam alterius nobilitas reputantur.
Et dixit alter: dantis consilium et illud laudantis est
discrecionis debilitas, et similiter est petentis qui redarguit consilium.
Et dixit alter: non omittas benefacere etiam si plures
beneficia non cognoscant, nam de se benefacere bonum est,
quamvis non sit qui recte respondeat pro eodem. Et dixit alter:
decet discretum non se impossibilibus exercere, non loqui que
non prosunt, nec plus expendere quam lucretur, non plus

Torna all'inizio