«Et salsus modice, at frugibus validis electus.
Est omnis vitiosa repletio pessima panis.
Plus panis comedas cum pisce, cum fructibus, herbis,
At cum pane minus, duris sed adhuc minus ovis.
§ 2 Vippa et Offa. - Bis duo vippa facit: dentes mundat, dat acutum
Visum, quod minus est implet, minuit quod abundat;
Vippa famem frenat, oculos dentesque serenat,
Et stomachum mundat, sic anhelitum quoque fugat.
Ingeniumque acuit; replet, minuit simul offa.
§ 3. Furfur et Simila. - Et cortex parce sint furfura, mixta farinae.
Grossior est simila, subtilior ipsa farina.
§ 4. Carnes variae. - Est caro porcina sine vino peior ovina:
Si tribuis vina, tunc est cibus et medicina,
Carnes porcinae cum coepis sunt medicinae
Sunt gallinaciae, perdicinae et phasianae
Ast hedulinae carnes tibi sunt medicinae.
Sunt nutritivae multum carnes vitulinae.
In medio aestatis caprae caro suavior extat;
Autumno vulpes, passer. ficedula, turdus;
Aestate anguilla et cervus ranaeque cavendae
Pingues sunt bruma gallina, aper, anser, alauda.
§ 5. Animalium viscera. - Egeritur tarde cor, digeritur quoque dure,
Similiter stomachus, melius fit in extremitates;
Reddit lingua bonum nutrimentum medicinae;
Digeritur facile pulmo, cito labitur ipse.
Est melius cerebrum gallinarum ac reliquorum
Sed bene turturis, aliud quocunque vitare.
Cessat laus epatis nisi gallinae vel anatis
Dissuadentur edi renes nisi solius haedi;
Splen melancholiam gignit digestivam tibi tollit;
Splen caprae spleneticis estmansus saepe salubris;
Corda cervorum removebit sella dolorum;
Corda suillarum remotio tristitiarum;
Ilia porcorum bona sunt, mala sunt reliquorum
Iam nisi natorum defuncta matre suorum
§ 6 Volatilia sana. - Sunt bona gallina, capo, turtur, sturna, columba
|
310
315
320
325
330
335
340
|