Iohannes de Virgilio: Tractatus de coniunctionibus

Pag 212


et continuative et quedam alie. Cum dicimus: "Petrus et Martinus legunt" ista coniunguntur per vim ex eo quod Petrus et Martinus nuddam habe<n>t inclinationem
inter se. Si autem dicimus: "Si Socrates est homo, Socrates est animal" ista inter se inclinationem habent, quia esse animal sequitur ad esse hominem; et
"quia bene studes bene adiscis": nam bene studere sequitur bene adiscere.
Questio utrum... coniunctio coniugata per vim vel per ordinem . Sed circa istam partem instatur quoniam quidquid est in difinitione coniunctionis debet
competere cuilibet difìnito. Sed coniungere per vim vel per ordinem est in difinitione coniunctionis secundum Priscianum et etiam auctor modorum significandi dicit
quod hoc evacuat totum esse coniunctionis. Ergo omnis coniunctio debet coniungere per vim vel per ordinem. Sed inveniuntur quedam species coniunctionum que non
coniungunt per vim vel per ordinem. Ergo vel illa difinitio est insufficiens et sic Priscianus per obmissionem peccat et auctor modorum significandi qui dicit quod
evacuat totum esse coniunctionis aut ille species coniunctionum non debent sub coniunctione reponi. Et sunt iste, scilicet expletive, aprobative et dubitative .
Ad quod dicendum est quod ista clausula "vim vel ordinem demonstrans" non est proprie de diffinitione coniunctionis set est quedam divisio principalis
coniunctionis que largo modo in definitione ponitur, sicut apud philosofum in libro ierminas cum dicit quod propositio est oratio causativa alicuius de aliquo vel
alicuius ab aliquo. Istud alicuius de aliquo vel alicius ab aliquo est primum … orationis. Et istud primum est proprium diffinitionis propositionis ita est in ista
difinitione coniunctionis quando dicitur: coniunctio est pars orationis indeclinabilis aliquarum parcium coniunctiva quibus significat. Hoc est proprium difinitionis
coniunctionis: vim vel ordinem demonstrans, est quedam divisio, ut dictum est; sed adhuc non tollitur obiectio quia ... remanebit insuficiens nec evacuabit totum esse
coniunctionis.
Ad hoc dicendum est quod ille coniunctionis species que non coniungunt per vim aut per ordinem non sunt coniunctiones vere sed pocius adverbia ut in processu patebit.
Unde auctor modorum significandi de ipsis dubitans talem distinctionem fecit. Dicit ipse: si autem volumus quod coniunctiones expletive coniunctiones dicantur sic
dividemus: omnis coniunctio aut significat per modum connectentis duo extrema aut significat per modum ordinantis extrema coniuncta. Si per modum ordinantis extrema
coniuncta sic habemus explecans et consimiles; si per modum coniungentis duo extrema per vim aut per ordinem et cetera.

Torna all'inizio