corda titubantia frangat; promittat annorum milia, ut liceat voluptatibus
inherere. Tu datam tibi formam et mensuram scripturarum custodias, pie intelligendo
quod is, qui clavem gerit, enucleat, humiliter deferendo hiis, quibus
denegatur accessus. Spiritum non extinguas, sed liceat probare, si ex deo est.
Scriptum est enim in libro Danielis prophete: Vade Daniel, quia clausi sunt
signatique sermones usque ad tempus prefinitum. Pertransibunt enim plurimi,
et multiplex erit scientia. Qui igitur hec dixit, spiritum extinguendum prohibuit.
At qui ait: Nolite credere omni spiritui, sed temptate spiritus, si ex deo
sunt, cautelam procul dubio in discretione adhibuit.
Ut autem coniecturas apocriphas confutare possimus et huius libri profunda
domino largiente rimari, illud ante omnia considerare est, quod sicut temporum
universitas sex magnis continuatur etatibus, ita etas sexta, que presens est, sex
determinatur, si dici potest, etatulis. Et sicut universale veterum scripturarum
volumen septem involvebatur signaculis, ita liber iste septem elucescit apertionibus,
circa que utriusque testamenti notitia consistit; que ut fidem inquirentibus
facerem, iam dudum in figuras converti. Septem utique tempora a Iacob patriarcha
usque ad Christum distincta novis preliis ostenduntur, in quibus testamenti
veteris scriptura collecta est, et septem pari modo a Christi adventu usque ad
mundi finem iamiam de rerum fine et libri huius revelatione colligimus. Sicut
enim, que in quinque etatibus gesta sunt, non nisi in fine etatis quinte, aperiente
Christo domino, quod essent spiritualia, claruerunt, ita que liber apocalipsis de
temporibus ecclesiasticis continebat, in fine apertionis quinte rationabiliter aperiri
donantur.
Ceterum quod de septem temporibus diximus, que a Iacob patriarcha inchoata
sunt, altero colligitur intellectu, ut duo miro quodam modo testimonia
et diversis proferantur exitibus et in uno conveniant intellectu. Quod michi
quidem promere laboriosum est, sed utinam non magis auditori obscurum. Quocirca
onerosum non sit, si moram in fundamento patiamur, ne - si non patiamur
- domus superposita ruat.
[3.] Si ad nucis dulcedinem pervenire volumus, primo necesse est, ut exterior
amoveatur cortex, secundo testa, et ita tertio loco perveniatur ad nucleum.
Sic et misterium, de quo nunc agimus, duplici miro modo ac si lane linique
|
|