Ordinum autem tertiae hierarchiae sic numerus et ordo accipitur: quia cum
habeant potestatem limitatam, oportet quod actus eorum vel limitentur ad unam
provinciam, vel ad unum hominem. Si ad unam provinciam, sic est ordo
Principatuum, ut Princeps Persarum, qui praeerat Persis, de quo habetur
Daniel. 10. Si autem limitatur ad unum hominem, aut est de his quae pertinent
ad ipsum tantum; et sic est ordo Angelorum, unde dicuntur minima nuntiare,
quorum est etiam singulos custodire: aut de his quae pertinent ad bonum multorum,
quae explentur per actum unius singularis personae; et ad hoc est ordo
Archangelorum, sicut Gabriel qui nuntiavit nativitatem Christi, et Ioannis
Baptistae; et ideo nomen eorum compositum est ex duobus ordinibus extremis:
dicuntur enim Archangeli, quasi principes Angeli: et propter hoc etiam dicuntur
maiora nuntiare, quia bonum gentis est divinius quam bonum unius hominis,
secundum Philosophum. Numerus autem eorum qui sunt in
unoquoque ordine, ignotus est nobis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod divisio hierarchiae in ordines est totius potestativi
in partes potentiales, sicut anima dividitur in suas potentias: et hoc totum
est quasi medium inter totum universale et integrale. Universale enim est
secundum essentiam et completam virtutem in qualibet sua parte, unde de
omnibus aequaliter praedicatur; sed integrale nec est secundum essentiam nec
secundum virtutem totam in unaquaque suarum partium, et ideo nullo modo de
parte praedicatur; sed totum potentiale adest quidem secundum essentiam cuilibet
parti, sed secundum completam virtutem est in parte suprema, quia semper
superior potentia habet in se completius ea quae sunt inferioris: et ista est
comparatio hierarchiae ad ordines.
Ad secundum dicendum, quod omnes homines sunt unius speciei; et ideo in
omnibus est unus modus communis recipiendi divinas illuminationes, et propter
hoc omnium est hierarchia una. Sed Angeli sunt diversarum specierum; et propter
hoc in diversis hierarchiis ordinantur secundum diversum modum receptionis,
ut dictum est. Sed verum est quod quaelibet natura in Angelis est magis una
et simplex quam natura humana, quae est ultima natura intellectualis.
Et per hoc patet responsio ad tertium: quia sicut humanae hierarchiae sunt tres
ordines, secundum Dionysium, ita et cuiuslibet caelestis;
unde secundum tres hierarchias sunt novem ordines, ut sic in omnibus Trinitatis
similitudo reluceat, secundum principium, medium et finem.
|
|