pars, temporis sibi non modicum subtrahit,
ut istum demulceat, istum colat; non est ille
uir qui aliquid agat, cui non ratio probabilis
reddi possit. Aliquid inest, huic, propter quod
tempus huiusmodi, quod sibi non propter uitam
sed propter uiuendi causas carum est, ipsius
amicitie colende gratia expendit; et iam me
amplius uenerantur, iamque dignus eis uideor
monstrari digito, et dicier, hic est. Tu
uero gaude, quod spectant oculi te mille loquentem;
ego totis precordiis summum uerumque
Iouem precari habeo, ut me pedibus tuis
iungat; ut me tua corporali expleat uisione; ut
totius superstitis michi etatis aliquam particulam
condonet, ut adesse una possim in
unis edibus, cibum nonnunquam capere
una, atque interdum prope dormire: tum
illud datum erit profecto ut grata michi
sint que fecero omnia. Sed quando hoc dabitur ?
prius michi canos nigros adhuc uiridesque
capillos circum tempora superasse uidebo.
Longum ac felicissimum uale, et me quem
|
|