Cum enim oculi mei vestros quondam ocellos conspexerint
et vestram faciem ad solis similitudinem rutilantem,
confestim captus est animus intuentis et eximiae dilectionis
vinculo catenatus.
Usibus et verbis illaqueatur amans.
O dies laetissima, dies celebris et jocunda, cum auribus
nostris angelicae vocis sonus intonuit, cum mirae claritatis
oculus recto luinine nos respexit!
Res optata satis gratior esse solet.
O verba dulcissima, coloribus adornata rhetorices, quorum
mens audientis reficitur et corpus suaviltate melliflua
recreatur.
Plus recreant animum dulcia verba cibo.
Decorant vos supercilia modico discrimine rationabiliter
arguta, nec minus ornat frons ardua, tanti candoris et
ruboris admixtione conspersa.
Nix candore placet et rosa rubra micat.
Statura pulcherrima, corporis pellit a se quodlibet vitium
pravitatis, in quo nichil est usquequaque positum quod
sibi non competat ad ornatum.
Floribus ex variis nexa corona nitet.
Si quis illam nudis capillis inspiceret, omnium pulcherrimam
approbaret, cum licet videatur in forma hominis
ymago, ymago tamen ascribitur deitatis.
Nam splendore nitens cernitur esse dea.
Vester oculus videntes illaqueat, vestra facies singulos
|
|