Si celetur obest, detecta scientia prodest;
quae scio, quae legi displicet ergo tegi.
Turpe canis votum sit ut isto tempore notum,
dulciter et plane, Musa iocosa, cane.
Per sata, per villas domini servabat ovillas
carnibus humanis docta nocere canis.
Subdola latratum nunquam dedit ante reatum,
ante sonum nocuit voce nec id docuit;
verbere sed caudae, summissa leniter aure,
luserat ignotos dissimulando iocos.
Morsibus afflictos nunc hos, nunc vulnerat istos,
nullum voce monens, dente nocere volens.
Iam multis laesis per plurima murmura plebis
culpa, licet sero, notificatur ero.
Turpe necare putat; quid agat tunc mente volutat,
et, ne plus laedat, iussit ut aera ferat.
Ad detrimentum iubet aeris ferre talentum,
fraudis ad indicium, non meriti pretium.
Ferre nolam cogit, sic fallere posse removit:
emittendo sonos detegit illa dolos.
Signa canis fraudis reputabat praemia laudis
atque canes ludit, quod nola nulla fuit.
Dumque pares spernit, dum taliter aere superbit,
verbi flagra tulit tortaque voce fuit.
Nempe canis quidam, quem dicunt nomine Licham,
denotat esse scelus quod putat illa decus.
'Inscia' dixit 'eris, si poenam praemia credis:
unde viri paveant, aes geris, et caveant.
Ne possint falli, fers pondus triste metalli,
quod reprimat vitium, sit tibi supplicium.
Aera, quibus plaudis, sunt designatio fraudis;
signant mota dolos: est nola nullus honos.'
Muneribus dignus quivis putat esse malignus,
id, dolus unde patet, muneris instar habet.
|
1
5
10
15
20
25
30
|