| Supervaganea  dicebatur ab auguribus avis, quae ex summo
 cacumine vocem emisisset, dicta ita, quia supra omnia vagatur,
 aut canit.
 Supercilia  in lunonis tutela esse putabant, quod his protegantur
 oculi, per quos luce fruimur, quam tribuere putabant
 lunonem; unde et Lucina dicta est.
 Suppernati  dicuntur, quibus femina sunt succisa in modum
 suillarum pernarum. Ennius (Ann. 286): “His pernas succidit
 iniqua superbia Poeni.”
 Suppremum  modo significat summum, modo extremum,
 modo maximum.
 | 
 |