Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 180


Baioariorum ducis, aput quem exularat, in matrimonium duxit; de qua unam
solummodo filiam genuit.
44. Per haec tempora Faroaldus Spolitanorum ductor Classem civitatem
Ravennantium invasit; sed iussu regis Liutprandi eisdem Romanis reddita est. Contra
hunc Faroaldum ducem filius suus Transamundus insurrexit, eumque clericum faciens,
locum eius invasit. His diebus Teudo Baioariorum dux gentis orationis gratiam
Romam ad beatorum apostolorum vestigia venit.
45. Aput Foroiuli igitur sublato e rebus humanis patriarcha Sereno, Calistus,
vir egregius, qui erat Tarvisianae ecclesiae archidiaconus, adnitente Liutprando principe,
Aquileiensem ecclesiam regendam suscepit. Quo, ut diximus, in tempore Pemmo
Foroiulanis praeerat Langobardis. Is cum iam nobilium, quos cum suis natis nutrierat,
filiod eos iam ad iuvenilem perduxisset aetatem, repente ei nuntius venit, inmensam
Sclavorum multitudinem in locum qui Lauriana dicitur adventasse. Cum quibus
ille iuvenibus super eosdem Sclavos tercio inruens, magna eos clade prostravit; nec
amplius ibi aliquis a parte Langobardorum cecidit quam Sicualdus, qui erat iam
aetate grandaevus. Iste namque in superiori pugna, quae sub Ferdulfo facta est, duos
filios amiserat. Qui cum prima et secunda vice iuxta voluntatem suam se de Sclavis
ultus esset, tercia vice, prohibente duce et aliis Langobardis, non potuit inhiberi, sed
ita eis respondit: "Iam satis", inquit, "meorum filiorum mortem vindicavi, et iam, si
advenerit, laetus suscipiam mortem". Factumque est, et ipse solus in eadem pugna peremptus
est. Pemmo vero cum multos inimicorum prostravisset, metuens ne aliquem
suorum amplius in bello perderet, cum eisdem Sclavis in eodem loco pacis concordiam
iniit; atque ex illo iam tempore magis ac magis coeperunt Sclavi Foroiulanorum
arma formidare.
46. Eo tempore gens Sarracenorum in loco qui Septem dicitur ex Africa
transfretantes, universam Spaniam invaserunt. Deinde post decem annos cum uxoribus
et parvulis venientes, Aquitaniam Galliae provinciam quasi habitaturi ingressi
sunt. Carolus siquidem cum Eudone Aquitaniae principe tunc discordiam habebat.
Qui tamen in unum se coniungentes, contra eosdem Sarracenos pari consilio dimicarunt.

Torna all'inizio