Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

306


armaverunt galeas .XL., cum quibus in Siriam profecti
sunt. ceperuntque cum exercitu peregrinorum Ierusalem et
Acharon et Gibeletum Minorem; Anthiochiam quoque illis
temporibus, ut supradictum est, ceperunt; insuper ceperunt
Cersonam, Arzotum et Tortosam, et Godofredum de
Bugnono regem Ierusalem creaverunt. ipse tamen ob humilitatem
nunquam voluit portare coronam auream ubi Christus portavit
coronam spineam. his etiam temporibus Ianuenses
ceperunt Baruthi et Sydonem. qualiter autem Ianuenses predictis
captionibus semper interfuerunt et auxilium prebuerunt,

Torna all'inizio