Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 400


7. Praeterea, Dionysius dicit, quod inter alia corpora ignis maxime
repraesentat proprietates spiritualium substantiarum. Sed propter eorum cognitionem
fit corporum assumptio, ut dictum est. Ergo videtur quod semper de igne
corpus assumant.
8. Praeterea, corpus caeleste est nobilissimum corporum. Sed nobili motori
debetur nobile mobile. Ergo videtur quod corpus quod ad motum assumunt, sit
de natura quintae essentiae.
Solutio
Respondeo, quod qualitas corporis assumpti ab Angelis potest dupliciter inquiri:
vel quantum ad veritatem naturae quam habet, vel quantum ad materiam de
qua corpus assumit.Quantum ad primum dicendum est, quod corpus assumptum
ab Angelo non habet veritatem illius naturae quae ostenditur; unde etsi aliquando
Angelus bonus vel malus moveat corpus alicuius veri animalis, non
dicitur proprie illud assumere; sicut non dicitur Angelus assumpsisse linguam
asinae, per quam locutus est ad Balaam; nec daemon corpus hominis quem
vexat; cuius ratio est, quia proprietates quae secundum veritatem sunt in aliquo
corpore, ducunt in cognitionem principiorum subiecti, et non actu in cognitionem
substantiae spiritualis; quae ductio est totus finis visibilium formationum
secundum Dionysium. Unde quantum ad finem apparitionis, oportet ut sint illae
proprietates secundum similitudinem tantum, ut non intelligatur illis subesse
aliqua res, nisi Angelus; ut quasi corpus Angeli esse videatur, et proprietates
eius sint proprietates Angeli.
Si autem quaeratur de secundo, quale sit quantum ad materiam, dicendum est,
quod materia corporis assumpti ab Angelo, potest considerari dupliciter: vel
quantum ad principium assumptionis, vel quantum ad terminum.Si quantum ad
principium, sic dico, sicut in littera dicitur, quod assumit de aere, propter hoc
quia aer maxime transmutabilis est, et convertibilis in quaecumque; et huius
signum est, quod quidam videntes corpus a daemone assumptum, scindere gladio
vel perfodere volentes, id efficere non valuerunt, quia partes aeris divisi
statim continuantur. Sed propter hoc quod aliquam figuram recipere possunt
competentem Angelo apparenti, oportet quod quantum ad terminum assumptionis
aer iste sit in aliquo inspissatus, et ad proprietatem terrae accedens, servata
tamen aeris veritate: quod efficere possunt tum per motum localem congregando
partes, tum etiam per semina in elementis respersa, ut prius dictum est.

Torna all'inizio