Litteris vestris affectuose receptis et auditis, que retulit .., devotus vester et dilectus noster, lator
presentium, sue relationi relinquimus, que vidimus referenda.
II 60
Audito vos per Dei gratiam minas egritudinis propulsasse, tanto enim exhilaranti corde gavisus sum.
quanto salutem vestram mei animi exigit appetitus.
II 61
Gaudeo te implicitum studio, et utinam explicitum tibi sit studium, ut plene tuis votis accedat, ad
quod votivum te asseris accessisse. Ad hec commissi negotii me non credas immemorem, dummodo
teneat rogati memoria, quod frequentat instantia rogatoris.
II 62
Litteras tuas affectione sincera recepimus, in quibus pro assecutione archidiaconatus Norwicensis
circa nos totus effluebas ad laudes, totus profundebaris ad grates. Porro nihil laudis nobis debuit, si
solvit tibi iustitia, quod debebat, et ad grates te obligatio non astringit, cum ad nostros affectus accedant,
que tuis desideriis applicantur. Ceterum dona tua plenis prosequimur actionibus gratiarum.
Volumus tamen dexteram donatoris a talium prosecutione cessare, cum ea, que sunt tuis usibus
deputata, quasi quendam nostre proprietatis titulum preferant, que quodammodo subtrahi viderentur,
si forte missa in doni speciem producantur.
II 63
|
|