CAP. XIII.—1. LANFR.  Subdita sit.  Subdi debet,  
quia non debet resistere. Nam si resistat, Dei ordinationi  
resistit; potestas enim Dei ordinatio est,  
quia omne quod a Deo est, Dei ordinatio est,  
potestas autem a Deo est; non est enim potestas  
nisi a Deo. 
2.  Itaque qui resistit potestati . In his scilicet  
quae ad potestatem pertinent, id est, tributis, vectigalibus,  
et caeteri hujusmodi. 
3.  Habebis laudem . Laus habetur ex potestate,  
qualiscunque sit. Aut enim bona est, et bonum  
laudat; aut mala, et bonum persequitur; et sic per  
patientiam illatae tribulationis, servus Dei laudatur. 
4.  Time; nam non sine causa gladium portat . Et  
hoc probat, quia cum causa: et hoc probat, Dei  
enim minister est. 
5.  Dei enim . Causa cur timeri oporteat. 
6.  Dei enim minister . Alia causa cur qui resistunt, 
damnationem sibi acquirunt. 
7.  Vindex in iram . Subaudis: in eum qui male  
agit. Ideo enim a Deo ordinati sunt, vel propter iram  
et conscientiam. 
8. AMBROS.  Non solum propter iram . Id est, propter 
praesentem ultionem, sed propter futurum judicium,  
ubi, accusante conscientia, punientur. 
9. LANFR.  In hoc ipsum . Ut boni laudentur, mali  
puniantur. Potest et per parentes intelligi  ministri  
enim Dei sunt , ut sit continuatio sensus  praestatis, in  
hoc ipsum servientes , scilicet Deo placentes.
  |  
  |