constituere debeatis». Igitur inviolato silentio perrexit ad  
regem. Cui rex protinus assurgens, ex magno cordis affectu in hanc  
vocem erupit dicens: «O utinam anima mea esset in corpore tuo!». 
Quem mox ut loquęretur suppliciter obsecrans, ipso die hoc impetrare  
non potuit. 
Postera autem die, Romualdo ad palatium veniente, ecce Teutonicorum  
multitudo certatim hinc inde concurrunt, capita salutantes  
humiliter flectunt, villos quoque pellicię vestis qua erat indutus  
anxie decerpentes, pro sacris reliquiis in patriam portaturi studiose  
recondunt. Quę videlicet res venerabilem virum tanto męrore  
deiecit ut, nisi discipulis obstantibus acquiesceret, ad cellam  
protinus repedaret. Ingressus igitur ad regem, non pauca  
sibi locutus est de restituendo iure ęcclesiarum, de violentia potentum,  
de oppressione pauperum, et post multa unum sibi pro suis  
discipulis monasterium petiit. Cui postmodum rex montis Amiati  
monasterium tradidit, et abbatem, quia multis erat malis obnoxius,  
foras eiecit. Ubi vir sanctus quanta adversa perpessus sit non solum  
ab eo qui eiectus fuerat, sed etiam ab illo quem ipse ex suis discipulis  
abbatem constituerat, ille quidem perferre patientissime potuit,  
nos referre, etiam si adesset facundia, non valemus. Sed qualiter  
illum Deus in cunctis adiuverit, uno exemplo monstrare sufficiat,  
ut prudenti cuilibet quid etiam in reliquis evenerit innotescat.  
LXVI. Monachus quidam, vesano adversus eum furore  
succensus, pilum latenter exacuit, et eum reponens, ut beatum 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
 
  |