Et referebat quomodo Saraceni Christianos habent in vinculis
et faciunt eos fodere foveas castrorum suorum et terram
cum cophinis asportare; et quod qualibet die non dantur nisi tres
panes parvi cuilibet Christiano. Igitur, cum celebratum fuisset
in Alemannia apud Argentinam generale capitulum, in quo
iste interfuit, in reversione sua, in primo loco fratrum prope Argentinam,
ultimum diem clausit, et miraculis fulsit. Iste fuit
frater Iohanninus de Ollis de Parma, qui fuit de provincia Romanie
sive Grecie et de provincia Bononie et de provincia Terre
Sancte, et socius meus fuit in Francia, in Burgundia, in provincia
Provincie et in Ianuensi conventu; bonus scriptor, bonus cantor,
bonus predicator, honestus et bonus et utilis homo. Cuius anima
requiescat in pace! In conventu in quo obiit erat quidam frater
Minor ex diuturna infirmitate incurabiliter infirmus quantum ad
medicos, qui totum se contulit ad rogandum Deum ut amore
istius fratris daret sibi integram sospitatem. Et statim factum
fuit. Audivi hoc a fratre Paganino de Feraria, qui presens erat.
Igitur, cum essem cum eo et cum fratre Poncio guardiano Nicie
noviter facto, eadem die qua de Areis a fratre Hugone recessimus,
devenimus Niciam, que est civitas iuxta mare; et vidimus
et cognovimus fratrem Symonem Apulum de Monte Sarculo,
qui erat Ordinis procurator in curia domini pape, qui tunc temporis
erat Lugduni. Hic volebat ire Ianuam et expectabat in
litore cum refectorario Lugdunensi, si possent navem sibi congruam
reperire. Quibus dixi: «Nos habemus navem paratam et
cras ibimus viam nostram». Et gavisi sunt talia audientes.
Comendatio quorumdam fratrum Minorum qui sanctissime vite fuerunt in
conventu Ianuensi et laudabiliter terminaverunt vitam suam in Ordine
moriendo.
Et sequenti die per totum diem navigavimus et per totam
noctem sequentem, et summo diluculo intravimus portum Ianuensem,
qui est iuxta civitatem; et erat dies Dominica. Et letati
sunt fratres, quando viderunt nos, et valde gavisi, et specialiter
|
|