Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 120


"Gregorius Agilulfo regi Langobardorum. Gratias excellentiae vestrae referimus, quia
peticionem nostram audientes, pacem, quae utrisque esset partibus profutura, sicut de
vobis confidentiam habuimus, ordinastis. Ex qua re excellentiae vestrae prudentiam
et bonitatem valde laudamus, quia pacem diligendo, Deum vos, qui auctor ipsius
est, amare, monstratis. Nam si, quod absit, facta non fuisset, quid agi habuit, nisi ut
cum peccato et periculo partium miserorum rusticorum sanguis, quorum labor utrisque
proficit, funderetur? Sed ut prodesset nobis eandem pacem, quemadmodum a vobis
facta est, sentiamus, paterna caritate salutantes petimus, ut, quotiens occasio se dederit,
ducibus vestris per diversa loca et maxime in his partibus constitutis, vestris praecipiatis
epistolis, ut hanc pacem, sicut promissum est, pure custodiant, et occasiones sibi aliquas
non quaerant, unde aut contentio quaedam aut ingratitudo nascatur, quatenus
voluntati vestrae agere gratias valeamus. Latores vero praesentium litterarum, sicut
revera homines vestros, in eo quod debuit affectu suscepimus, quia iustum fuit, ut
viros sapientes et qui pacem factam Deo propitio nuntiarunt cum caritate et suscipere
et dimittere deberemus".
10. Inter haec sequenti mense Ianuario paruit stella cometes mane et
vespere per totum mensem. Eo quoque mense defunctus est Iohannes archiepiscopus
Ravennae. Cuius in locum Marianus civis Romanus substitutus est. Euim quoque
duce in Tridentu mortuo, datus est eidem loco dux Gaidoaldus, vir bonus ac fide
catholicus. Isdem ipsis diebus Baioarii usque ad duo milia virorum dum super Sclavos
inruunt, superveniente cacano omnes interficiuntur. Tunc primum cavalli silvatici et
bubali in Italiam delati, Italiae populis miracula fuerunt.
11. Hac etiam tempestate Childepertus rex Francorum, aetatis anno vigesimo
quinto cum uxore propria, sicut fertur, in veneno extinguitur. Hunni quoque,
qui et Abares dicuntur, a Pannonia in Turingam ingressi, bella gravissima cum Francis
gesserunt. Brunichildis tunc regina cum nepotibus adhuc puerulis Theudeperto et
Theuderico regebat Gallias, a quibus accepta Hunni pecunia revertuntur ad propria.
Mortuus quoque est Gunthramnus rex Francorum, regnumque illius Brunichildis regina
suscepit cum nepotibus adhuc parvulis, filiis Childeperti.

Torna all'inizio