dicenda. Nam, primo, factus est exosus non solum Parmensibus,
verum etiam consanguineis et nepotibus suis. Secundo, captus
fuit a beruariis de Saxolo, qui ei, ut posset evadere, equos et
ducentas libras imperialium abstulerunt. Tertio, quia, cum in
sui vindictam vellet depredari quemdam venientem per Parmensium
publicam stratam, miserunt Parmenses ad villam Campiginis,
in qua possessiones habebat, et cum bobus arari fecerunt
omnia sata eius, id est virides sationes, et terra cooperiri, et
XIIII sive XX domos eius diruerunt in villa Campiginis usque
ad fundamentum in eis. Quarto, quia post mortem uxoris prime,
quam interfici fecerat, quamdam aliam dominam in uxorem accepit,
que propter multa impedimenta ex utraque parte uxor sua
esse non poterat. Hec dicebatur domina Beatrix sicut et prima,
et erat pulcherrima et filia domini Bonacursi, filii domini Iacobini
de Palude. Viduam eam desponsavit post mortem primi viri sui
domini Attonis de Sesso. Quinto et ultimo, quia iterum cepit aliquos
homines, quos tenebat in vinculis et in carcere volens quod
se redimerent pecuniam sibi dando, qui nunquam offenderant
eum nec sibi in aliquo tenebantur.
Cum ergo forbannitus Parmensium esset et a malis operibus
non cessaret, dedit occasionem Parmensibus ut, tam ipse quam
omnes heredes domini Ghiberti de Gente, de villa Campiginis
pellerentur. Iste Pinottus dictus est similiter dominus Iacobinus,
et fuit pulcher homo et magnifici cordis, audax et securus
et more Parmensium valde superbus. Hic habuit sorores duas,
quarum primam habuit uxorem Ghirardus filius domini Bernardi
Rolandi Rubei, que vocata fuit domina Aica. Secunda dicta
est domina Mabilia, quam dominus Guido de Corigia accepit
uxorem, que fuit altera et dedignantis nature; et quando infirmari
cepit ultima infirmitate, de qua mortua est, mortua est subito
sine lingua; sed remanserunt ex ea filie plures et filii duo. Porro
dominus Lombardinus frater istorum fuit, qui uxorem habuit de
Papia dominam pulcherrimam nomine Aldexon, ex qua filios et
filias procreavit. Fuit autem dominus Lombardinus primogenitus
filius domini Ghiberti de Gente, quem honorifice militem fecit fieri,
cum tunc temporis dominium haberet in Parma. Quilibet enim
|
|