Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 198


«Qui cum in forma Dei esset» Deus, «non rapinam arbitratus est esse
se equalem Deo». Ecce quod eadem forma, que dealitas est, et Pater
est Deus, et Filius et Spiritus Sanctus. Patet ergo quod omnia quecumque
sunt Patris et Filii, reponunt theologi divino Spiritui. Sed quid est “reponunt”?
Primo loco ponunt omnia divine nature beato Patri, tamquam
ei in quo est omnis auctoritas, eo quod Pater a nullo est, sed per se auctoritatis
principium habet. Deinde eadem reponunt Filio et Spiritui Sancto,
ut eis que sunt posita Patri tamquam a principio reponantur ubi posita
erant; non dico quod <eis> reponantur in ea notione qua Pater est Pater,
sed reponuntur eis in ea dealitatis forma, qua Deus Pater Deus est. Et
mirabile dictu, quod eadem forma eademque Dei natura et sibi ipsi
in Patre ponitur et Filio et Spiritui Sancto; sibi ipsi se ipsa reponitur,
tamquam si quis aliquis poneret se in se.
Verum, quoniam quecumque operatur Pater, operatur Filius, operatur
et Spiritus Sanctus, ab ipsa indivisibili operationis natura ostendit
divino Spiritui competere omnia quecumque reponunt Patri et Filio.
Ait enim de uniformi repositione: divine operationis honorem. Quasi
dicat: omnia que reponunt Patri vel Filio, reponunt Spiritui Sancto,
quia reponunt ei honorem divine operationis, unde Apostolus: «Hec
autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout
vult». Honorem igitur in divina operatione Spiritui divino reponunt,
quia quod operatur Pater et Filius, huic specialiter assignatur. Verum,
quamobrem hec divine operationis assignatio divino Spiritui speciali
prerogativa conferatur, ut ipse quasi habeat insigniter divine totius operationis
honorem, ab ipsa Sancti Spiritus indicibilem habundantie plenitudinem
ipsa theologia sacre suggessit, quoniam eum totius divine
operationis fontem appellavit. Unde supponit Dionisius et ait: fontem.
Fontem plane sacre Scripture Spiritum Sanctum dicunt, quia quemadmodum
ab indeficienti scaturiginis vena perhennis meatus rivulus emanat
aqueus, sic a Spiritu divino indesinenti ac perpeti eterni meatus prolatione
carismatum profluunt dona. De quo fonte ait David ad Patrem: «Quoniam
apud te, inquit, est fons vite». Fons igitur iste venam in sese
salientem in vitam, eternam habet vitam, ex qua divine operationis
omnis aqua vite procedit, sicut ex fonte rivulus, et diffundit sese in
credentium cordibus, unde Apostolus; «Caritas Dei diffusa est in cordibus

Torna all'inizio