Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De subiecto theologie

Pag 73

Appendice


APPENDICE
 
a) Firenze, Bibl. Naz., Conv. soppr. G 4.936, f. 341 rb - vb
 
PROLOGUS IN FINE SENTENTIARUM
 
Cum consumaverit homo tunc incipiet. Eccli. 18[, 6].
 
Verbum propositum satis videtur posse congruere terminationi
libri Sententiarum iam facte, quia cum consumaverit
homo
, et inchoationi eiusdem libri iam cito faciende, quia tunc
incipiet
. Ubi advertendum est quod per hominem aproprianter
significari potest tam auditor quam lector scolasticus.
Auditor quidem si consideretur homo ex parte corporis, lector
vero si consideretur homo ex parte anime rationalis. Homo
enim secundum corpus, idest secundum materiam terrenam de
qua formatum est eius corpus, unde et nomen accepit quia
homo ab humo dicitur, est omni creatura inferior. Et ideo
auditor ecclesiasticus qui in scolis erudiendus a lectore subsidet,
cui lector scienda et agenda ostendit, aproprianter homo
vocari potest, iuxta illud Ps. [93, 12] « Beatus homo quem tu
erudieris, Domine » , et Mich. 6[, 8] « Ostendam tibi, o homo, quid
sit bonum » etc. Rursus homo secundum animam rationalem
est omni creatura subcelesti superior, iuxta illud Ps. [8, 7]
« Constituisti eum super opera manuum tuarum, omnia subiecisti
sub pedibus eius » . Et ideo etiam lector ecclesiasticus qui
in scolis presidet auditores sapientiam docendo, aproprianter
etiam potest homo vocari, iuxta illud Eccles. 8[, 1] « Sapientia
hominis lucet in vultu eius » . Potest ergo ad propositum vere
dici: cum consumaverit homo audire librum Sententiarum ,
tunc incipiet ipsum audire, quia scilicet auditio preterita quasi
nichil est respectu auditionis future. Et iterum cum consumaverit
homo
legere librum Sententiarum, tunc incipiet ipsum
legere homo, quia scilicet homo qui iam legit quasi nichil est
respectu hominis lecturi.
Excessus autem futuri lectoris respectu preteriti manifestetur

Torna all'inizio