monasterii nostri, quem habemus in Calinu, ubi Palazu nominatur 
cespite Calvulisi; et ubi dicitur ad Sanctum Cecilium; et cespite, 
qui vocatur ad Foliarite; et ad Sanguinari; et ad Palaianu; et 
terra in Calvu, ubi dicitur ad Ferrari, propinquo ecclesia Sancti 
Casti; et terram prope Capuanam civitatem, foras ipsum castellum, 
ad Pontem, una cum servis et ancillis in his manentibus. 
hec omnia usque ad annos viginti novem dedimus et tradidimus, 
ita ut amodo et usque in ipsos .XXVIIII. annos annualiter censum 
persolveret ipse et sui heredes nobis et posteris nostris solidum 
unum. ad completum autem ipsum constitutum tempus illi vel 
suis heredibus reddamus triginta libras argenti, et ipse residue 
quinque libre moriantur apud nos imputatum in ipsum censum, 
et recipiamus atque recolligamus ab illis predictas res nostras, cespites, 
servos et ancillas sine ulla contradiccione. 
DE SANCTO VALENTINO. 
IN Dei nomine. Scriptum precarie, qualiter nos Grifo et Leo 
germani fratres, filii quoddam Tebbaldi de Atine, habitatores in 
Marsi, habuimus inter nos insimul peticionem a te Maio humilis 
abbas ex monasterio Sancti Vincencii, quod situm est in partibus 
Beneventi, super fluvium Vulturnum, in locum ubi Samnia vocatur, 
ut tu nobis Grifoni et Leoni usque in terciam nostram generacionem 
masculinam legitimam aliquid de rebus predicti monasterii 
vestri nobis in prestito dedissetis, et tu libenti animo, bona 
et spontanea voluntate, una per consensu et voluntate de cuncta 
congregacione predicti monasterii Beati Vincencii dedisti nobis, ad
  |  
  |