17. LANFR. Et si novimus . Priusquam in Christum  
crederet Apostolus, secundum carnem cognoverat  
eum, quia tantummodo hominem aestimabat. 
18. AUGUST. ( Ibid ., ante).  Secundum carnem . Carnem 
namque hoc loco, non ipsam corporis nostri  
substantiam quam Dominus post resurrectionem  
suam, carnem appellat, dicens:  Palpate et videte, quia  
 spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ;  
sed corruptionem mortalitatemque carnis vult  
intelligi, quae tunc non erit in nobis, sicut jam  
in Christo non est. 
19. ( Ibid ., c. 8).  Si qua ergo . Omnis ergo nova  
creatura, id est, populus innovatur per fidem, ut  
habeat interim in spe, quod in re postea perficiatur.  
In Christo habet etiam [ al ., jam] quod in se sperat. 
Itaque vetera transierunt secundum spem, quia  
modo jam non tempus Veteris Testamenti, quo temporale  
et carnale regnum exspectetur a Deo: et facta  
sunt omnia nova secundum eamdem spem, ut  
regnum coelorum, ubi nulla erit mors atque corruptio,  
promissum teneamus. 
20. AMBROS.  Omnia autem ex Deo . Quamvis nos  
Christus redemerit, omnia tamen ex Deo. 
21. AUGUST. ( Enarr. in psal . LXVIII, concio 1, tom.  
VIII).  Quoniam quidem Deus , Deus, inquit, erat in  
Christo mundum reconcilians sibi, quia  Verbum caro  
 factum est, et habitavit in nobis : ut non solum Deus  
in illo esset, sed etiam ipse Deus esset. 
22. AUGUST. ( Tract . 41  in Joann ., ante med.,  
tom. IX).  Obsecramus pro Christo. Obsecramus ,  98  
inquit,  pro Christo , id est, tanquam vos Christus  
obsecret. Quid? reconciliamini Deo. 
23. AMBROS.  Obsecramus . Ideo obsecrat, ne aliqua  
negligentia medicinae gratia effectu careat, quoniam 
  |  
  |