Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 39


et M., peramandis fratribus J. et A., dilectissimis sororibus
J. et O., omnibusque cognatis, consanguineis, amicis et vicinis,
P. eorum filius, frater et amicus cum filiali subiectione
salutem et sincere dilectionis vinculum ". Maritus ita debet
salutare uxorem, ponas dignitatem utriusque si habuerit dignitatem
aliquam vel comitatum: " G. dilectissime uxori sue
B. salutem cum vinculo pacis et dilectionis ". Vir enim semper
debet premittere nomen suum, quia, sicut dicit apostolus
' caput mulieris est vir '
Uxor ita salutabit virum suum: " Pre cunctis mortalibus reverendo
et diligendo G. domino et marito S. eius fidelissima
uxor salutem cum omnimoda devotione ". Et nota quod duo
relativa in salutationibus non debent poni ut " domino suo "
et postea " eius fidelis ", vel suus " et postea " eorum ",
quia huiusmodi relativorum multiplicitas turpem facit repetitionem
et tedium non modicum generare videtur. Patrinus
sive avunculus sic salutat nepotem: " Suo dilecto nepoti B.
A. salutem cum sincera dilectione ". Nepos sic salutat patrinum
vel avunculum: " Reverendo patrino vel avunculo B.
J. suorum nepotum minimus salutem cum promptitudine serviendi ",
vel " salutem cum sincere dilectionis perseverantia ",
vel " quicquid fidelitatis et servitii potest ". Amator
sic potest salutare aliquam cuius amorem affectat habere:
" Nobili et sapienti domine M. morum elegantia decorate
J. salutem et promptum in omnibus servitium ", vel aliter:

Torna all'inizio