mus». In illa itaque hora fere quinque millia crediderunt 
Christo; baptizati, passi sunt in Domino. 
His et talibus Cirinus acriter motus sanctam Dei mar- 
tyrem inter duas palmas terrae a supremis protentas media 
parte corporis iussit alligari, sicque uitae eius finem consum- 
mari. Haec ergo tali diutius labore uolui rennuens, Christo 
Deo animam commendare, ramis reluctantibus scissa perpe- 
tuum promeruit regnum. Omnis, hoc facto, populus san- 
ctum corpus aromatibus conditum antiquae ciuitati Vtricolae 
apportarunt; ibi etiam iuxta Leopardum, pretiosum martyrem, 
in cripta inuoluta sepelierunt. 
Itinere eodem mulier quaedam Lucina filium nuper 
mortuum, Lozimum nomine, sepulturae apportauit, flens 
etiam dolensque, multo uomitante planctu. Eiusdem athle- 
tae meritis rediuiuum sensit, leta reduxit, se cum prole bapti- 
zauit; celi quippe premium bonam post conuersationem pro- 
meruit. Alius, demone arreptus, mutus et cecus, ex omni 
perditionis genere liberatus est. Tertius, leprosus et claudus, 
curatur; uarius errantium populus celeri conuersione saluatur. 
Multo ergo postea annorum latente curricolo, Ottone 
primo Romanorum imperatore filioque eius uniuoco felici 
obitu uiam uniuersae carne ingressis, regnum Italiae quasi si- 
ne rege et gubernatore uiluit. Ecclesia quoque suae ius po- 
testatis nimia raptorum ui compulsa perdidit, non ut omnino 
regem non haberet, sed quia rex tertius, et in ipso patris obi- 
tu natus, primis etiam fere sedecim annis illud non uisitaret,
  |  
  |