Omnia munda mundis . Omnia munda mundis secundum  
naturam in qua creata sunt; non tamen omnia  
secundum significationem munda: primo populo  
Judaeorum; nec nobis omnia vel propter salutem vel  
propter consuetudinem humanae societatis apta sunt,  
sed cum sua cuique redduntur et naturalem ordinem  
servant, omnia munda sunt mundis. 
14. LANFR.  Omnia munda . Datur intelligi quod,  
ex mandatis ipsorum hominum, quidam cibi judicarentur  
immundi. 
15. AUGUST. ( ibid .)  Coinquinatis . Immundos dicit  
Apostolus quod carnaliter saperent; et infideles  
quod tempus gratiae a legis tempore non discernerent,  
quibus ideo dicit nihil mundum, quia et his  
quae respuebantur [ al ., respuebant], et his quae sumebant  
non sancte, non juste utebantur. 
CAP. II.—1. LANFR.  Ut doctrinam . Hoc ad omnia  
superiora refertur, ex eo loco, quo dicit:  senes ut  
 sobrii sint . 
2.  Ornent in omnibus . Ornamentum doctoris est  
honesta vita discipulorum. 
3.  Apparuit enim omnibus . Quasi diceret: Doctrinam 
Christi ornare oportet omnis cui gratia Dei,  
id est remissio peccatorum, et vita aeterna in promptu 
est, omnibus ornantibus eam.
  |  
  |