Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 115


ampliorem intelligas. Interpretatur enim “pater meus” vel “patris mei
rugitus”, ait Ieronimus. Quocirca verbum superfluum in presenti loco
virtutem sonat, quod amplior sit in senibus et redundans et larga sapientia.
Unde et sapiens ille vir Grecie Demostenes expletis centum
<VII> annis, cum se mori cerneret, dixisse fertur ex dolore quod tunc
egrederetur e vita quando sapere cepisset. Abysai “patris mei rugitus”
proprie interpretatur, quod maris fluctus resonat et de pelago veniens
fremitus auditu[r]. Ex quo ostenditur habundantissimum et ultra humanam
vocem in senibus divini sermonis tonitruum commorari.
Sed quis hoc modo Christum dicat senescentem, cum in eo non
per interpretationem sed per substantiam indicibiliter, supra omne quod
cogitari vel intelligi potest, commoretur scientia? Deum igitur non
senescentem sed candidum laudamus et album, puerum sapientem et
adolescentem et puerum ingeniosum. Et de candido legis in Apochalipsi
propter filium hominis vestitum podere et precinctum ad mamillas
zonam auream: «Caput vero eius et capilli erant candidi tamquam
lana alba et tamquam nix». Dominus enim Ihesus Christus
filius hominis, id est filius Marie, vestitus erat podere, que est stola summi
pontificis, quia iuravit ei Dominus Pater et non penitebit eum, quoniam
eternum habet sacerdotium; precinctus quoque erat ad mamillas,
id est iuxta mamillas, zonam auream quia ei in mamillis humanitas et
ad m[am]illas, id est ad animam et corpus eius, unita refulgebat divinitas,
id est in mamillis homo et in zona illarum aurea Deus erat, et in
mamillis lac parvulorum scilicet «Verbum caro factum est», in precinctu
zone auree ad mamillas erat panis solidus angelorum «in principio
erat Verbum». Caput autem Filii hominis erat candidum tamquam
lana et tamquam nix, quia «caput Christi Deus» est, qui candidus
est, id est candidos faciens, modo ut lana, modo ut nix. Et ut lana
candida per innocentiam qua vestiatur, unde propheta Ysaias dicit ei
de regeneratis: «Vivit Dominus, quia his omnibus velut vestimento
indueris», ut nix vero propter innocentiam munditie, unde «Asperges
me, Domine, ysopo et mundabor; lavabis, et super nivem dealbabor».
Vel caput Filii hominis, id est Christus, est candidum ut lana
de qua vestiat in se credentes, dicente Apostolo: «Quotquot autem
baptizati estis in Christo, Christum induistis»; candidum vero est ut

Torna all'inizio