: Chronicon Novaliciense

Pag 112

II


cum illo, causa orationis, cum aliis convenisset ex Italię
tellus, occulte in braciale supposuit suo, atque ad quendam castrum
suum deportavit. Quod cum, quadam die, igne supposito,
concremaretur, post multa adustionem, illum recordans capite,
foras traxit atque contra igne tenuit, qui mox mirifice extinctus est.
XIII. Post itaque incursionem Paganorum, quę ultima contigerat
vice, ante quam hisdem locus reedificaretur, ignorabatur
omnino supradicta sepultura Vualtharii ab incolis loci, sicut ceteras
alias. Eratque tunc vidua, nomine Petronilla, in civitate
Sigusina, quę, ob nimiam senectutem, totam, ut fertur, incedebat
curvam, cuius quoque oculi iam pene caligaverant. Haec vero
mulier habuit filium, nominę Maurinum, quem Pagani de
predicta valle secum vim facientes deduxerunt, cum ceteris,
concaptivus; cum quibus, ut dicebat, amplius quam xxxta in illorum
manserat arva annorum. Postmodum vero licentia a proprio
accepta domino, ad domum remeavit propriam, in qua inveniens
matrem iam senio confectam, ut supra diximus, que cotidie
ad solis residere erat solita teporem, supra quandam amplissimam
petram, que proxima erat civitati. In huius ergo femine
circuitu veniebant viri cum femine civitatis, scisitantes ab
ea de antiquitate ipsius loci, que referebat illis multa, maxime
de Novalicio monasterio. Dicebat enim illis multa et inaudita,
que viderat vel audierat a progenitoribus, et quantos abbates,
quantasve destructiones ipsius loci facte a Paganis fuerant. Haec
igitur quadam die deduci illic se fecerat a quibusdam viris, que
ostendit illis sepulturam Vualtharii, que ante ignorabatur, sicut
ab antenatis audierat, quamquam enim nulla feminarum olim
appropinquare in illo loco audebat. Referebat etiam quantos puteos
nuperrime in illo habebant loco. Nam vicini agebant pretaxate
mulieris cctos prope vixisse annos.

Torna all'inizio