Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 20


ad iam dictum abbatem duos miserat cardinales cum exfortio militum Campanorum et auxilium
terre sue, eumdemque Marcualdum excommunicationis uinculo innodauerat, et sequaces
illius, ipse sui furoris impatiens, cepit more Teutonico in terram monasterii deseuire.
Millesimo centesimo nonagesimo nono, mense Ianuario. Hic per Uenafrum ueniens
maledictus cum malidictis terram sancti ingressus est Benedicti; et primo castrum Sancti
Petri in fine, desertum ab incolis causa metus nullo obstante occupans, igne cremauit; castrum
Sancti Uictoris ui capiens bonis propriis spoliauit et mouens exinde castra sua Ceruarium et
Toroclum, duo scilicet castra ab habitatoribus derelicta, combussit, et septimo intrante
Ianuarii ante Sanctum Germanum in campis castra metatus est. Et cum ad capiendam
terram ipsam daret frequentes insultus, capere ui tamen non potuit, hominibus ciuitatis et
militibus Campanie qui in ea conuenerant ea die resistentibus illi.
Tunc Dyopuldus iam dictus, qui ad ipsum uenerat Marcualdum, montem quemdam qui
Maio dicitur cum suis occupans, sua in eo tentoria fixit. Quod tanti causa timoris fuit
omnibus de terra ipsa, cum supereminens esset mons ciuitati et posset de supernis montibus
ab hostibus facile occupari, quod idem abbas nocte conscendens, occasione muniendi uallum
monasterii, nonnulli de ciuitate cum suppellectili sua se ad uallum contulerint memoratum,
cardinalibus ipsis mane sequenti se recipientibus in ipso monasterio causa metus; sicque die
ipso, VIII scilicet Ianuarii, relictam ab incolis ciuitatem Marcualdus intrauit, bonis propriis
spoliauit, et quos in ea inuenit penis addixit uariisque tormentis, quibus pietatis causa non
profuit nisi redimi profuisset, nec contentus eo quod terram occupauerat monasterii, ad
obsidendum illud et capiendum, cum in eo cum multis Campanie militibus et gente ciuitatis
non modica se concluserint cardinales, ascendere uoluit. Qui cum per dies aliquot, posita
in uiridario obsidione, ipsum monasterium teneret obsessum, et uallum ipsum per frequentes
insultus hostiliter impugnaret, capere per uim illud non potuit, Campanis et aliis qui erant
in uallo constituti militibus resistentibus illi. Cumque firmata obsidione ad capiendum monasterium
uehementer instaret, quod cum per uim non posset, credebat fame sitiue facile occupare,
in die festo beati Mauri mutata subito serenitate aeris, temporis inclementia facta
est et tanta inundatio pluuiarum admixta grandinibus et imbribus multis, quod hostium tentoria
strauit ad solum; propter quod qui erant obsessi, et iam arescere ceperant aquis deficientibus
in cisternis, Deo et sancto Mauro debitas gratias retulerunt, et ab obsidione ipsa

Torna all'inizio