Zacharias papa: Epistolae

Pag 480


gentes propugnatoribus vestris. Etenim vobis in vera confessione et simplici
corde ad Deum accedentibus, sicut Moyses ille amicus Dei orando pugnabat et Iesu
Nave, cum populo Israel bella Domini preaeliando, vincebat, ita et vos agere oportet,
karissimi mihi, ut sitis adiutores populo vestro, orando et bonis actibus inherendo,
declinantes a curis et negotiis secularibus; scriptum est enim: “Vacate et videte, quoniam
suavis est Dominus”; et iterum: “Accedite ad eum, et inluminamini; et vultus
vestri non erubescent”. Principes et seculares homines atque bellatores convenit curam
habere et sollicitudinem contra inimicorum astutiam et provintiae defensionem, praesulibus
vero sacerdotibus adque Dei servis pertinet salutaribus consiliis et oracionibus
vacare, ut, nobis orantibus et illis bellantibus, Deo presstante, provincia salva persistat,
fiatque vobis in salutem laudem et mercedem perpetuam. Ex hoc quippe
praesulatus vester apparebit in sanctitate, et principatus dilecti filii nostri Pippini adprobabitur
per subiectorum potestatem et bonum dispositum.
Itaque, ut flagitavit a nobis cum vestro consultu superius effatus filius noster
Pippinus, ut de omnibus capitulis, quibus innotuit, responsum demus, in quantum Domino
dante valemus, de unoquoque capitulo inferius conscriptum, iuxta quod a sanctis
patribus traditum habemus et sacrorum canonum sanxit auctoritas, etiam et nos, quod
Deo inspirante apostolica auctoritate decernere potuimus, mandavimus in responsis.
Primum capitulum, quomodo honorari debeat metropolitanus episcopus a chorepiscopis
et parrochialibus presbiteris.
In canone sanctorum apostolorum capitulo tricesimo quinto scriptum est: Episcopos
gencium singularum scire convenit, quis inter eos primus habeatur, quem velud caput existiment;
et nihil amplius praeter eius conscienciam gerant, quam illa sola singuli, quae parrochiae propriae
et villis, quae sub ea sunt, competunt. Sed nec ille praeter omnium conscienciam faciat aliquid.
Sic enim unanimitas erit et glorificabitur Deus per Christum in spiritu sancto. Item in canone
Antiocheaeni concilii capitulo nono continetur ita: Per singulas regiones episcopos
convenit nosse, metropolitanum episcopum tocius provinciae sollicitudinem gerere, propter quod ad
metropolim omnes undique, qui negocia videntur habere, concurrent. Unde placuit, eum et honore
praecellere, et nihil amplius praeter eum caeteros episcopos agere secundum antiquam a patribus
nostris regulam constitutam, nisi ea tantum, quae ad suam diocesim pertinent possessionesque subiectas. Unusquisque enim episcopus habeat suae parrochiae potestatem, ut regat iuxta reverenciam
singulis competentem, et providenciam gerat omnis possessionis, que sub eius est potestate; ita
ut presbiteros et diaconos ordinet et singula suo iudicio comprehendat. Amplius autem nil agere
temptet praeter antestitem metropolitanum; nec metropolitanus aliquid gerat sine caeterorum sacerdotum consilio. Item ex libro decretorum beati Leonis papae; capitulo tricesimo secundo
continetur: Igitur secundum sanctorum patrum canones spiritu Dei conditos et tocius
mundi reverencia consecratos metropolitanos singularum provinciarum episcopos, quibus ex delegacione nostra fraternitatis tuae cura praetenditur, ius traditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus; ita ut a regulis prestitutis nulla aut neglegencia aut praesumpcione discedant, aut in habitu aut in incessu sanctitatis. Nam et nos ab apostolica auctoritate subiungimus, ut
episcopus iuxta dignitatem suam indumentis utatur; simili modo et presbiteri cardinales.

Torna all'inizio