Albertanus Brixiensis: Liber de doctrina dicendi et tacendi

Pag 8


bene dicere non valeres. « Nam quidam sapientem interrogavit
quomodo optime posset dicere, qui respondit: « Si tantummodo
dixeris quod bene scieris » ». Et Jesus Sirac dixit: « Si est tibi intellectus
responde proximo; sin autem sit manus tua super os tuum, ne capiaris
in verbo indisciplinato et confundaris ».
Quinto requiras quis erit effectus tue locutionis. Nam quedam
ab initio videntur bona que malum effectum sunt habitura. Dixit
enim Jesus Sirac: « In omnibus bonis dupplicia mala invenies »; quare
non solum principium sed etiam finem et effectum requirere debes
atque excogitare. Unde Pamphilus dixit: « Principium finemque simul
prudentia spectat. Rerum finis habet crimen et omne decus. Verbi
principium, finem circumspice verbi, ut melius possis premeditata loqui ».
Si autem in verbo quod dicere velis dubium appareat utrum
bonum effectum sit habiturum an non, silere debes potius quam dicere.
Nam dixit Petrus Alfonsus, qui fuit optimus philosophus: « Si dicere
metuas unde peniteas, semper melius est « non » quam « sic » ».
« Sapienti enim magis expedit tacere pro se quam loqui contra se; quia
neminem tacendo, multos loquendo circumventos » vidimus.
« Verba enim sagittis sunt quasi similia: facile emittuntur, difficile extrahuntur ».
Quare dici consuevit: « Evolat emissum semel irrevocabile
verbum ». Unde in dubiis melius est tacere quam dicere, sicut
et in factis dubiis melius est non facere quam facere. Ut ait Tullius
dicens: « Bene precipiunt qui vetant quicquam agere quod dubites equum
an iniquum sit. Equitas enim per se lucet, dubitatio autem significationem
continet iniurie ». Et alius dixit: « Si quid dubitas ne feceris.
Animi enim iudicio quod negatum fuerit fugito ». Quia ut
Seneca dixit: « Solet esse in dubio pro consilio temeritas ».
Et certe ad intelligentiam et expositionem huius sillabe « quis »
multa notari possent, sed ista quinque exempla superius posita, brevitatis
causa, tibi sufficiant.

Torna all'inizio