Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 10


3. De secunda virtute, que est variacio casuum
 
Secunda virtus adhibenda est variacio casuum, et hec sequitur
recte post primam, quia si per dissensionem vocabulorum non habetur
exornacio decens, facienda est variacio per omnes casus. Iunctura
diccionum circa eandem sentenciam facienda sic apte, ut sit sensus
idem, quamvis non sit sonus idem. Et tunc decernatur ex multis quod
pulchrius cum sentencia sonat auri. Exempla. Per nominativum casum:
Noscat vestra dominacio per presentes. Per genitivum sic: Vestre
dominacionis, benignitatis vestre noscat. Per dativum sic: Harum
serie vestre dominacioni facio scire notum. Per accusativum sic:
Dominacionem vestram presentibus reddo certam. Per vocativom sic:
Hoc vos non lateat, benigna dominacio cara michi. Per ablativum casum
sic: Vestra cara dominacione captus esse volui presentibus
manifestum.
 
4. De tercia virtute, que est transsumpcio
 
Tercia virtus est transsumpcio tam diccionum quam oracionum,
accipiendo eam large pro omnibus suis speciebus, et hec recto ordine
sequitur ad premissas. Nam, cum dicciones vel oraciones, ut dictum
est, in prima voce non ornant, ad transsumendum procede mirabiliter.
Namque, bene facte transsumpciones et dictamen exornant et sentenciam
reddunt, quamquam in alienis vestibus, magis claram. Transsumuntur
ergo que sunt hominis ad res inanimatas, sicut capillos in aurum
contortum, dentes dicimus niveos vel eburneos, labia flammea, gustum
mellitum, vultum roseum, frontem vel gulam lacteam, collum cristallinum,
pectus transmutamus in hortum deliciarum, ventrem in pomerium
florigerum seu pratum amenum, mamillas in pomula paradisi
vel globos rosarum, coxas et crura in eburneas vel cristallinas columpnas,
membrum in annulum aureum vel locum mellis vel vas mellitum
vel apothecam desiderabilium specierum. Transsumendo autem
mulierem in bonum, transsumitur in solem, auroram et stellam matutinam,
in rosam, in lilium, in violam, in florem, in balsamum vel in
muscatum. In mala vero, in viperam, in venenum, in apem que ore
fert mel, aculeo vero caude dolorosas puncturas; membra corporis in
diabolicas armaturas, naturam eius in os inferni, in speluncam
lutosam, in locum fetoris, in fornacem ignis. Res autem inanimatas
e converso transsumimus ad ea que sunt hominis. Unde dicimus
tempora veris terram depingere floribus, et presens placidum dicimus
blandiri procellas maris aventes tranquillas dormire. Poteris eciam tu,
quantumcumque rudis, taus transsumpciones facere grosso modo, ut hic:
Dictatorie facultatis famelicus anhelo permulto refici rethoricis documentis.
Vide ergo quod hic transsumitur famelicus pro avidus,

Torna all'inizio