Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 289

libro VIII


ad quid valeat et quo modo adquiratur. (23) De pronuntiationis triplici gratia non omittit, ut ostendat que pronuntiatio sit venusta. (24) Supponit tandem in calce operis sententias generales secundum ordinem litterarum, ut maior copia exordiendi rudibus prebeatur. (25) Formam quoque bene studendi et honorem et profectum inde provenientem ad plenum in ultima particula manifestat.
(26) Octonarius igitur huius nostri Candelabri perfectioni quidem novi consonat testamenti, quoniam vetera transierunt et ecce nova omnia iam clarescunt. Pulsis enim procul erroribus hic possunt omnes in brevi tempore ad lumen et coronam tam nobilis scientie pervenire, dum modo in his diligenter studeant et perfecte.
(27) Scio tamen lampades nostri Candelabri quibusdam emunctoriis indigere, quia nec perfectum de imperfecto nec mundum potest concipi de in mundo. Quare si que macule apparuerint, quas aut incuria fudit aut humana parum cavit natura super his veniam non erubeo postulare, paratus humiliter correctionem subire, dum modo iudex non peccet ex ignorantia vel livore.
(28) Accedant igitur omnes qui hactenus in tenebris extiterint ad huius divini operis claritatem, ut ab errore quorundam nichil scientium penitus resipiscant, scientes quod, si hoc acceptaverint,

Torna all'inizio