Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

256


una est quod cum eius oculi calligassent et in quadam valle lapidibus
plena predicaret, dicentibus sibi sociis, dissolucionis et
levitatis causa, quod magna populi multitudo ibi suam predicacionem
expectaret, cum ille predicacionem suam finisset et dixisset:
"Per omnia secula seculorum", divino nutu angeli sibi et lapides
responderunt: "Amen, venerabilis pater". quia igitur sic
fuit venerabilis appellatus, ideo ab Ecclesia venerabilis dicitur. alia
causa est quia post mortem suam quidam clericus sibi devotus
versum facere cupiebat, quem in suo sepulcro facere sculpi
volebat, incipiens tali modo: "Hac sunt in fossa", volens taliter
finire, "Bede sancti ossa". sed quoniam versus congruitas hoc
non paciebatur, sequenti die causa devocionis ad tumulum
perrexit et ibi versum taliter finitum et manibus angelicis sculptum
invenit: "Hac sunt in fossa Bede venerabilis ossa". eius

Torna all'inizio