Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 139


imperator et Arrianos sibi reliquit. Interim Theodericus Symacum patricium et Boetium
senatorem gladio trucidavit. His diebus Alarico rege Guisegothorum a Francis extincto Theodericus
per Ibam suum comitem plus quam XXX milia Francorum occidit et Thiodem armigerum post
mortem Alarici nepotis constituit. Iohannem vero papam cum suis reversum aput Ravennam
carceris afflictione peremit, malicia ductus pro eo, quod Iustinus eos honorifice suscepisset. Cum
celebrarentur exequie pape Iohannis, quidam a demonio liberatus est. Demum
mortuus est; cuius animam quidam heremita vidit inter Iohannem et Symacum deduci et in
Vulcani ollam demergi. Gothi vero Athalaricum nepotem Theoderici substituunt. Iustinus
quoque moritur aput Constantinopolim. Iohanni pape successit Felix, qui patriarcham
Constantinopolitanum excommunicavit. Post quem Bonifacius, qui statuit, ut non fieret electio
Romani pontificis nisi die tercio depositionis predecessoris. Post hunc alius Iohannes
successit.
Anno Domini DXXVII, alibi dicitur a. XXVII, Iustinianus aput Constantinopolim
regnavit an[nis] XXXVIII. Hic ad reparandum rem publicam animum accendit, ac primo
per Bellisarium patricium Persas agressus est et devicit. Per quem eundem Guandalos cum
rege ipsorum delevit, Affricam totam Romano imperio restituit; regem Hunnorum baptizavit cum
C militibus gentis sue. Carthago quoque post annum XCVI. sue excisionis recepta est. Interea
rex Gothorum Athalaricus moritur; cuius mater Deodatum adscivit in regnum, qui eam fecit
occidi. Ideoque Iustinianus graviter est offensus. Timens itaque Deodatus Agapitum
papam, qui Iohanni successerat, direxit ad Iustinianum, ut sibi sceleris inpunitatem inpetraret.
Veniens igitur sanctus pontifex ad Iustinianum, facta de fide collatione reperit eum in
Euticetis dogma corruisse; unde ait: “Desideravi ad Iustinianum venire, imperatorem christianissimum,
sed inveni Dioclecianum”. Iustinianus itaque, licet prius minatus fuisset pontifici, tamen
tandem ad fidem catholicam reversus est. Antimum quoque eiusdem regie civitatis episcopum,
eiusdem heresis defensorem, communione privavit et in exilium misit, et Mennam episcopum ordinavit.
Non multo post idem pontifex Agapitus aput Constantinopolim obiit; cui successit
Silverius. Iustinianus vero Bellisarium contra Deodatum in Ytaliam misit; sed Deodato mortuo
successit Guitigis, in quem Bellisarius vires convertit. Neapolim primo cepit, nec gladio nec
rapine pepercit nec ab ecclesiis exspoliandis abstinuit. Indeque Romam ingresso Gothi Ravennam
fugiunt, sed reversi cum Witigis Romam per annum obsident, demum Ravennam redeunt. Tanta
fuit eo anno aput Liguriam fames, ut Datius Mediolanensis antistes retulit, quod plereque matres
filiorum membra comederent. Rursus Guitigis exercitu collecto cum Bellisario pugnat; vincitur,
capitur, Constantinopolim ducitur. Cui Iustinianus administrationem tribuit, ubi vitam finivit. Bellisarius,
cum esset in Ytalia, Silverium papam, qui Agapito successerat, monachum factum
ex mandato auguste in Pontum misit in exilium; ibique mortuus est. Bellisarius iterum in
Africam ivit; et victor Romam rediens crucem auream centum librarum beato Petro per manum
Vigilii pape, qui Silverio successerat, optulit; qui quoque papa in exilium missus est.
Ambo qui Antimum Constantinopolitanum reconciliare noluerunt. Temporibus Vigilii pape,

1



5




10




15




20




25




30




35


Torna all'inizio