Petrus Crassus: Defensio Heinrici IV. regis

Pag 447


venire iuditium, cuius dolo hostem armatum adversum se in regni possessione habebat?
Iustissime in hac demum controversia H[enrici] regis advocati accusatores expostulant
legitimos. Thelesphorus apostolicus: Accusatori omnino non crediderimus, qui absente
adversario causam suggesserit ante utriusque partis iustam discussionem. Nec hi,
qui non sunt idonei, suscipiantur ad accusationem. Hi vero, qui cum inimicis morantur
aut qui suspecti habentur, non recipiantur
. Eleutherius apostolicus: Induciae
non modicae ad requirendum dandae sunt, ne aliquid propere agi a quacunque
parte videatur. Nihil tamen absque legitimo et idoneo accusatore fiat. Nam si leges
saeculi accusatores requirunt, quanto magis ecclesiasticae regulae
. Felix papa: Personae ,
inquit, accusantium tales esse debent, quarum fides, conversatio et vita probabilis
et absque reprehensione sit, et quae omni careat suspectione
. Ad hoc inquiunt
Paterini adversus potentiam regis accusatores haberi non potuisse. Frenetica turba
poterat. I[ldebrandus] monachus Rudolfum ducem cum legionibus et cum omni Saxonum
gente adversus regem habere, accusatoris idoneam personam habere non poterat.
Vere in tanto dolo falso fictoque crimine habere nullum poterat accusatorem; accusator
enim procul dubio leges pertimuit. Cui Fabianus apostolicus, vir unicae sanctitatis,
minatur dicens: Qui non probaverit quod obicit, poenam, quam intulerit, ipse patiatur .
Legislator in libro Digestorum ita: Qui crimen intendit, non impunitam fore
noverit licentiam mentiendi, cum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii
.
Audiat et beati Nicolai sanctae Romanae ecclesiae pontificis, magnifici viri, sententiam
dicentis: Quem praesentialiter nemo accusat, inter damnatos habere non possumus
nec debemus
. Item ipse: Qui nullum patitur accusatorem, nullo merito sustineat
omnino suae integritatis dispendium
. Quid igitur, iudices, erit, quod I[ldebrandus]
monachus tanta sanctorum patrum auctoritate contempta contra H[enricum] regem, ut
perderet regnum, sententiam dedit? Nam evidenter patet ipsum in iuditio suo accusatorem,
testem et iudicem fuisse, quod Fabianus sanctissimus papa prohibet dicens:
Nullus unquam praesumat accusator simul esse et iudex et testis . Ad hoc Calystus
sanctae Romanae sedis sanctissimus antistes inter caetera sic ait: Si qui, quod absit,
ecclesiasticam sollicitudinem vigoremque negligunt perduntque desidia disciplinam et
animabus fidelium profecto nocent, hi vero in nullius accusatione sunt recipiendi, nec
eorum vel anathematum vox ullum nocere aut accusare potest!
Gregorius: Iudicare
de subditis digne nequeunt, qui in subditorum causis aut sua vel odia vel gratiam
sequuntur
. Item Eleutherius papa: Caveant etiam iudices ecclesiae, ne absente eo,
cuius causa ventilatur, sententiam proferant, quia irrita erit
. Euaristus papa: Non ,
inquit, humani et peccatores homines, quibus incognita sunt iudicia Dei occulta, hoc
praecavere et nullum ante veram iustamque probationem iudicare aut damnare debemus
.
Gregorius: Qui calumniam illatam non probat, poenam debet incurrere . At
vero ex utraque lege fit reus, qui quod obicit probare non potest. Nam in ipsa defectione
probationis continuo accusatus liberatur. Accusator autem ex utriusque legis
moderamine noxalis poenae sit reus et infamis. Unde Felix papa ait: Infamis persona
nec procurator potest esse nec cognitor
. Quis ergo dubitet H[enricum] regem

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio