Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod cum beata Virgo sit per se quaedam
persona agens, ei debetur honor per se: unde alia adoratione adoratur quam
Filius eius; unde non potest adorari latria, sed dulia. Quia tamen non solum
honoratur ratione sui, sed etiam ratione Filii, ut mater Dei; ideo inquantum
pertinet ad Christum, honoratur hyperdulia.
AD OBIECTA
Ad primum dicendum, quod honor matris refertur ad filium, non sicut ad
subiectum, scilicet ut sit unus motus in matrem et in filium, sicut est in imaginibus,
sed refertur in filium sicut in finem, quia propter filium mater honoratur.
Ad secundum dicendum, quod Deus est Dominus et Rex quasi Creator, sed
Virgo non est creatrix, sed quasi Creatoris mater; unde non oportet quod latria
adoretur.
Ad tertium dicendum, quod incorruptio quae opponitur incinerationi, debetur
Christo etiam ratione carnis quam assumpsit de Virgine, non autem latria; et
ideo non est similis ratio.
Solutio IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod crux Christi, etiam ipsa in qua
Christus pependit, potest dupliciter considerari; vel inquantum crucifixi imago,
et sic adoratur eadem adoratione sicut crucifixus, scilicet latria; unde eam
alloquimur sicut crucifixum, dicentes: «O crux ave spes unica»:
vel inquantum est res quaedam, et sic
cum non pertineat ad personam Verbi sicut pars eius, non potest eadem adoratione
adorari cum Verbo, sed adoratur inquantum est res quaedam Christi
ratione ipsius, hyperdulia; sed aliae cruces non adorantur nisi ut imago; et
ideo adorantur tantum latria.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis caelum sit sedes Dei, non tamen unitum
est Deo in persona, sicut caro Christi; unde caelum nec latria nec hyperdulia
honoratur, nec etiam dulia, cum non sit res viva; sed humanitas Christi vel
latria vel hyperdulia adoratur, et similiter ea quae ad humanitatem Christi referuntur,
ut crux, et vestis et huiusmodi.
Ad secundum dicendum, quod crux, inquantum est res quaedam in se considerata,
est indignior homine, nec ratione sui adoratur; sed ratione alterius qui in
ea crucifixus est.
Ad tertium dicendum, quod si consideretur honor qui exhibetur cruci inquantum
est res quaedam, ratione Christi, non est tantus quantus ille qui exhibetur
Virgini; sed cruci exhibetur quidam honor, inquantum est imago, qui non exhibetur
matri.
|
|