Salimbene de Adam: Cronica

Pag 402


sibi cavere, cum de eo esset predictum, Numeri XXIIII: Tolletur
propter Agag rex eius, et auferetur regnum illius. De hoc habetur,
I Reg. XV: Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem
Amaléch et cet. Similiter iuste punitus fuit Ahiel de Bethel, qui
noluit sibi cavere, sed fecit contra imprecationem Iosue filii
Nun rehedificando Iericho, ut habetur III Reg. XVI et Iosue VI.
In fine utriusque capituli invenies hoc, scilicet de imprecatione
et reedificatione. Revertamur ad propositum de quo intendimus
specialiter.
Commendatur hic scientia et ostenditur quod cum multo studio et labore
est acquirenda.
Iam perveneram ad bivium pythagorice littere, et completis
tribus lustris, id est uno indictionum circulo, ab ipsis cunabulis in
gramatica eruditus et attritus, intravi Ordinem fratrum Minorum;
et statim in novitiatu meo in Marchia Anconitana, in conventu
Fanensi, habui doctorem in theologia fratrem Humilem de Mediolano,
qui Bononie sub fratre Aymone didicerat, qui postea frater
Aymo Anglicus et senex in generalem ministrum Ordinis fratrum
Minorum fuit electus et prefuit usque ad diem mortis sue, scilicet
tribus annis. Et audivi, primo anno quo intravi Ordinem, in scolis
theologie Ysaiam et Matheum, sicut frater Humilis legebat ibidem,
et non cessavi postea studere et in scolis audire.
Et sicut Iudei dixerunt Christo, Io. II: XL et sex annis edificatum
est templum hoc, ita possum et ego dicere quod XL et
sex anni sunt hodie in festo sancti Giliberti, in quo hec scribo, in
sexta feria, quod Ordinem fratrum Minorum intravi, et agitur annus
Domini MCCLXXXIIII; et non cessavi postea studere, et nec
sic perveni ad scientiam maiorum meorum, sed vere illud Socraticum
dicere possum: «Hoc tantum scio, quod nescio». Possum
ergo adhuc adiscere que ignoro, quia grandis michi restat via ad
adiscendum, si fuerit vita comes; et grandis ignorantia mortalibus
inest, de qua etiam doctissimi conqueruntur. Ideo dicitur, Iob
XXXVII: Nos quippe involvimur tenebris. Hinc Ecclesiastes dicit,

Torna all'inizio