: Legenda sanctae Clarae virginis

Pag 2419


tunc Francisci consilio se totam committit, ipsum post Deum statuens
suae directionis aurigam. Pendet exinde anima eius ad sacra illius
monita et de bono Jesu calido excipit pectore, quidquid promit ille
sermone. Moleste iam fert saecularis ornatus decorem et quasi stercus
arbitrabatur omnia
quae foris applaudunt, ut Christum lucrifacere
possit.
Qualiter per beatum Franciscum conversa de saeculo ad religionem
transivit.

7 Protinus ne speculum illibatae mentis mundanus pulvis ulterius
inquinet, aut contagio saecularis vitae azymam fermentet aetatem,
properat Claram educere pius pater de saeculo tenebroso.
Instabat Palmarum dies solemnis, cum ad virum Dei puella fervido
corde se confert, sciscitans de sua conversione, quid et qualiter
sit agendum. Iubet pater Franciscus, ut in die festo compta et ornata
procedat ad palmam cum frequentia populorum, ac nocte sequenti
exiens extra castra , mundanum gaudium in luctum
convertat
dominicae passionis. Die itaque dominico veniente, in
turba dominarum splendore festivo puella perradians, cum reliquis
intrat ecclesiam. Ubi illo digno praesagio contigit, ut caeteris ad ramos
currentibus, dum Clara prae verecundia suo in loco manet immota,
pontifex per gradus descendens, usque ad eam accederet, et
palmam suis in manibus poneret. Nocte sequenti ad Sancti mandatum
se praeparans, optatam fugam cum honesta societate aggreditur.
Cumque ostio consueto exire non placuit, aliud ostium, quod
lignorum et lapidum pondera obstruebant, miranda sibi fortitudine,
propriis manibus reseravit.
8 Igitur domo, civitate et consanguineis derelictis, ad sanctam
Mariam de Portiuncula festinavit: ubi fratres, qui in arula Dei sacras
excubias observabant, virginem Claram cum luminaribus receperunt.
Mox ibi reiectis sordibus Babylonis, mundo libellum repudii tradidit:
ibi manu fratrum crines deponens, ornatus varios dereliquit.
Nec decuit alibi florigere virginitatis Ordinem ad vesperam temporum

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio