Rolandus Cremonensis: Summa

Pag 866


quod philosophi loquuntur de arte et scientia, sed quiddam nobilius, scilicet
sapientia. Sed alie conclusiones exeunt ab articulis per modum scientie
vel artis. Unde ipsa dicitur sapientia habito respectu ad primam radicem.
Unde beatus Gregorius appellat fidem sapientiam, fortasse quia est quoddam
principium huius sapientie prime. Quicquid enim in divina Scriptura asseritur,
refertur ad fidem quasi ad signum vel ad principium, ut nihil asseratur
in sacra Scriptura, nisi consonet fidei. Quod nobis insinuat ipsa
Scriptura Ecclesiastici, 32, 8, cum dicit: « sicut in fabricatione auri signum
est smaragdi » et cetera. Smaragdus fides est propter virorem confortativum
visus. Et iterum in Isaia 54, 12: « ponam jaspidem propugnacula tua » .
Jaspis fides est propter viriditatem et quia fugat phantasmata. Qui enim
probat conclusionem, quodam modo debellat questionem. Fides autem
probat, ut jam dictum est, quare propugnat questiones theologie. Unde
et in Proverbiis 1, 5, dicitur secundum aliam litteram, scilicet secundum
hebraicam veritatem: « audiens sapiens sapientior erit, et intelligens machinas
possidebit » . Machine sunt motus fidei quibus redigimus in captivitatem
omnem dubitationem insurgentem in Scripturis. Quomodo autem
fides sit argumentum, in suo loco latius explicatur. Et sic patet quod sacra
Scriptura subiectum habet. Dominus autem dicit in Evangelio, Mt. 17, 19:
« si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: transferas
te, et transferet se » . Ille habet fidem ut granum sinapis qui habet fidem
in fervore assertionis, et si mons, id est diabolus, se opponat ad discernendum





195




200




205




210

Torna all'inizio