AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod tenetur ad plus et perfectius agendum, sed
non ad opera alia facienda ex commisso; quamvis alius forte plus teneatur ex
dimisso. Sed commissum multo maius est quam dimissum: quia bonum est
magis bonum quam malum sit malum. Tamen ille qui est debitor ex dimisso,
tenetur ad aliqua ad quae iste non tenetur, sicut ad satisfaciendum.
Ad secundam dicendum, quod illa ratio falsum supponit, nisi intelligatur de
perfectis qui voverunt aliqua perfectionis opera, ad quae tenentur prae aliis.
Ad tertium dicendum, quod Paulo competebat hoc propter officium praelationis.
Sciendum tamen, quod ratio facta ad oppositum, minus concludit: quia perfecti
non minus tenentur, sed minus ex debito moventur: quia amor magis eos quam
debitum movet, etiam in his quae debent; et quantum ad hoc dicitur maior in
eis esse libertas.
EXPOSITIO TEXTUS
«Multorum caritas inordinata est». Caritatem hic large pro dilectione vel amicitia
ponit.
«Qui si boni sint, malis filiis praeponendi sunt»: non in illis quae ad naturalem
communicationem pertinent, sicut est hereditatis dimissio, educatio, et huiusmodi;
nisi forte superabundans malitia filiorum eos indignos paterno beneficio
faciat.
«Perfecta caritas est, ut quis sit paratus pro fratribus mori». Contra. Imperfectus
non est paratus pro Deo mori. Ergo perfectus magis diligit proximum
quam imperfectus Deum. Et dicendum, quod hoc contingit ex hoc quod perfectus
minus amat vitam corporalem quam imperfectus. Et iterum perfectus hoc
facit ex superabundantia divinae caritatis. Non enim potest esse ut aliqua caritas
tantum diligat proximum quantum aliqua Deum. Sed hae duae dilectiones
non sunt nisi unius generis; sed una est ut finis et causa diligendi; alia ut eius
quod est ad finem, et ut eius quod rationem diligendi ex alio sortitur; unde non
sunt comparabiles.
«Cum ad perfectionem pervenerit, dicit: Cupio dissolvi». Instantiam videtur
habere in beato Petro, cui Dominus dixit, Ioan. 21, 18: «Extendes manum tuam,
et alius ducet te quo tu non vis»; et in beato Martino, qui vivere non recusavit.
Ad primum ergo dicendum, quod illud intelligitur de voluntate naturali; hoc
autem de voluntate rationis. Ad secundum dicendum, quod perfecta caritas,
inquantum habet aliquid de amore concupiscentiae, sic vult potissime frui Deo;
sed secundum quod consistit principalius in benevolentia, sic facit appetere id
quod est Deo placitum; et secundum hoc loquebatur beatus Martinus.
De augmento autem caritatis dictum est in lib. 1, dist. 27, quaest. 2, art. 1, 2, 3, 4.
|
|