a me flagitatur, quia quicquid et quando uis apud me tue utilitati
a te inpetretur.
Participium tantum cum substantiuo uerbo. uestre utilitatis
et probitatis doctrinam mente considerans, discipline manum
subponendam magnopere sum desiderans. cetere namque artes usu
diurno ad temporum longitudinem a sua sunt pulchritudine deficientes,
at opulentiam litterarum legendi assiduitas etasque uetusta
sunt incessanter augentes. ad uestre igitur benignitatis studium
accelerans, suppliciter sum expostulans quatenus uestra doctrina
me taliter sit instruens, ut omni tempore sim uobis merito seruiens.
Per uerbale nomen tantum cum substantiuo uerbo.
quia tue scientie et largitatis sum peramator, itineris ad te properantis
sum inceptator. uestri igitur leporis eloquax sermo animus
efusus sit et instructor scientie et donatur magnifice, quatenus
omni tempore sim et beneficii auctor et seruicii debitor.
Per incorporale tantum cum substautiuo. quia tua
mihi unanimiter est coniuncta fraterna dilectio, conmunis inconmoditatis
et lugubris aduersitatis a me uobis est mesta legatio.
patris nostri namque, iam non ammodo nostri, est mortis exepleta
certa condicio, cuius ulterius non est uite inpetranda regressio,
nec ulla super hoc consolatio nisi pro eo aput deum sedula oratio.
XV.
Et de modis ista sufficiunt. nunc aliquas ponamus
epistolas.
Ad patrem.
Innotescat uestre paternitatis auribus, me diuina misericordia
Bononie sanum alacremque instare ac diuine humaneque
phylosophie studio incessanter uacare.
Quem nummorum paucitas, uestimentorum nuditas, et
omnimode paupertatis sarcina iugiter aggrauat.
Quod siquidem uobis uestreque stirpis cognatis amicis
et notis contumeliam, nemo dubitat.
Responsio ad filium.
Uisis tue dilectionis ac studii litteris gaudium non
modicum meum exhilarauit animum.
Cum enim te totam nostre domus spem futuram considero,
cumque pro negotiorum tumultu ad te quasi arcem
|
|