Salimbene de Adam: Cronica

Pag 421


Nota quod dictator prosequitur hic de Ordine beati Francisci, qui est
Ordo suus; de quo etiam require infra, ubi est evidentiora dicturus,
carta CCCC87 et ***.
Porro Iacob, vir simplex, in tabernaculis habitabat, quia Ordo
Minorum quieti contemplationis et orationis et devotionis magis
deditus fuit quam alter Ordo in Esau designatus. Sane quod in
Zacharia scribitur, XIII: Et convertam manum meam ad parvulos,
et erunt in omni terra, dicit Dominus, specialiter ad Ordinem fratrum
Minorum pertinere videtur. De quibus subdit: Partes due
in ea disperdentur et deficient, et tertia pars relinquetur in ea. Et
educam tertiam partem per ignem et uram eos sicut uritur argentum,
et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum,
scilicet Ordo Minorum sive parvulorum, et ego exaudiam eum.
Dicam: Populus meus es, et ipse dicet: Dominus Deus meus. Isti
parvuli prefigurati fuerunt in illis parvulis de quibus Esau quesivit
a Iacob fratre suo, dicens, Gen. XXXIII: Quid sibi volunt
isti et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt, quos donavit
michi Deus servo tuo. Item isti sunt parvuli, de quibus habetur,
Mat. XIX: Oblati sunt Iesu parvuli, ut manus eis imponeret et
oraret. Discipuli autem increpabant eos (quia aliquando primitivo
tempore aliqui cardinales non multum favorabiles erant quod
Ordo iste consurgeret). Iesus vero ait eis (quia summus pontifex,
scilicet dominus Innocentius tertius, cardinalibus dixit): Sinite
parvulos et nolite eos prohibere ad me venire. Talium est enim regnum
celorum. Hec dixit papa Innocentius tertius postquam vidit
celitus visionem, sibi divinitus demonstratam, de ecclesia Lateranensi
que minabatur ruinam pre nimia vetustate, et a quodam
pauperculo humili et despecto fuit mirabiliter, ne omnino caderet,
sustentata. Sequitur: Et cum imposuisset eis manus, abiit inde;
quia tunc temporis papa Innocentius tertius beato Francisco et
sociis suis XII, quos secum ad papam duxerat ad suum Ordinem
confirmandum, clericas fecit et regulam et Ordinem confirmavit
et offitium predicandi commisit. Agebatur tunc annus Domini
MCCVII. Et deinceps tam cardinales Romane curie quam summi
pontifices Ordinem beati Francisci totis viribus dilexerunt, cognoscentes

Torna all'inizio