pompatice in domum Israel , facti estis opulentes in Syon, qui pauperes
eratis in Babilone, cum de divitiis Babilonis ad paupertatem Christi migrare
debuissetis ut audire mereamini: Beati pauperes spiritu quaniam vestrum est
regnum coelorum.
Nunc autem audistis: Vae vobis divitibus qui consolationem vestram
habetis nunc; nunc divites, ante sacerdotium tenues, olim sine tecto, sine
indumento, sine caballo, contenti pane et sale, absque armigero, sine servulo
vel mercenario. Assumpto vero sacerdotio lascivitis sub pictis laquearibus, calcatis
tapeta capadocum, assidetis pulvillis sericis, triplicastis vobis pallia, pellitias,
nec de domesticis animalibus, maria transierunt, ab ignotis partibus
allata sunt ad vos, verum non calorem conferunt sed tumorem. Equos etiam
multiplicastis, servulos aggregastis et, quod deterius est, calamistratos, humum
cauda verrentes, aptiores vestris immunditiis quam offictiis.
Quid de ciborum vario apparatu loquar? Vix invenitur panis qui placeat,
civitas non habet quae gula appetit, macellum defecit ventri tuo, mittitur ad
suburbia, componitur salsamentum, additur piprum petio felino. Teritur
salvia, serpillum et olentes erbae. O gula, gula, quae te dementia coepit! Incrassatus
est dilectus et recalcitravit, incrassatus impinguatus dilatatus, dereliquit
Deum factorem suum ; de sinistra fecisti<s> dexteram, abusi manipulis.
Cur confiditis in monte Samariae ? Samaria quae prope custodia dicitur.
Est ergo mons Samariae dignitas Ecclesiae. Dicis itaque: << Praelatus sum,
subditi mei aut ignorant opera mea aut reprehendere non audent >> ; bonum si
ipsi nesciunt, Deus non novit? Si non audent reprehendere, Deus non paratus
est vindicare? Nolite ergo in monte Samariae confidere, primos accubitus in
coenis amare, primas cathedras in synagogis quaerere, pompatice inter subditos
incedere, sed qui maior est vestrum erit minister vester .
Super alia ornamenta planetam induite; haec caritatem figurat quae ceteras
virtutes continet et ornat, peccatorum multitudinem operit , quae sunt in
coelo et quae in terra confederat felici iucunditate, aeterna immortalitate;
vasa sua donat. Hanc ante omnia et super omnia induite.
Habete itaque amictum sanae doctrinae, ornatum eloquium; poderem
talarem, perseverantiam bonorum operum usque in finem; cingulum, castimoniae
ornamentum; orarium, suave evangelii iugum; in sinistram manipulum,
discretam temporalium et multimodam amministrationem; post unicam, aeternorum
optimam contemplationem, planetam, consummatricem omnium virtutum
Dei et proximi dilectionem.
|
|